Annales Vedastini

Anno DCCCLXXIIII.
   Anno Domini DCCCLXXIIII. Karolus rex Andegavis civitate Nortmannos obsedit, sed pessimorum consilio acceptis obsidibus inlesos abire permisit. In illis etiam diebus plaga locustarum facta.
Anno DCCCLXXV.
   Anno Domini DCCCLXXV. Hludowicus imperator obiit, Karolusque rex Italiam perrexit, et pars maxima multitudo eiusdem provintiae eum cum pace excepit. Sed Karlomannus nepos eius cum exercitu veniens iter illius inquietare conatus est, sed nuntiis intercurrentibus ad colloquium mutuum devenerunt, et pace inter eos acta Karlomannus reversus est in terram suam, Karolus iter, quod arripuerat, pertendere studuit, donec Romam ad limina beati Petri pervenit, ibique ab Iohanne papa honorifice susceptus.
Anno DCCCLXXVI.
   Anno Domini DCCCLXXVI. Karolus rex die nativitatis Domini nostri a praedicto Iohanne papa accepit benedictionem imperialem multisque muneribus honoravit sanctum Petrum et praedictum papam, atque dehinc benedictione apostolica percepta remeavit in Franciam. Mortuo dehinc Hludowico fratre suo, pessimo usus consilio regnum ipsius, quod suis filiis pater reliquit, invasit, Aquisgrani palatium cum multitudine venit, sed non ita ut debuit. Inde Coloniam perrexit; et Hludowicus nepos eius ad eum legatos misit pacis gratia, sed quod petiere non impetrantes ad eum, a quo missi sunt, rediere. Unde instinctu diabolico utrique, Karolus imperator et Hludowicus rex, bellum inter se mandavere Andranacumque devenerunt, et iudicio Dei cessit victoria Hludowico, multique Franci nobiles ibi capti atque interempti sunt, et Karolus imperator inde fugiendo rediit in regnum suum. Actum est hoc proelium Nonis Octobr. indictione X. Interim, dum haec aguntur, Dani seu Nortmanni, piraticam exercentes, Sequanam ingressi incendiis et occisione regnum Francorum crudeliter devastant. Contra quos Karolus exercitum dirigit, sed nil utiliter egere. Unde de redemptione regni cogitare coepit.
Anno DCCCLXXVII.
   Anno Domini DCCCLXXVII. Misitque legatos, qui cum Nortmannis tractarent, ut munerati e regno eius abirent. Et facta pactione spoliantur aecclesiae, et omne regnum ad hoc tributum dat, ut ab hac liberarentur clade. Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum. Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt. At hi qui in Francia remanserant dato tributo Danos e regno abire coegerunt. Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri. Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum. Ipse vero per Alpes Provintiae in Franciam repedare voluit, sed, ut dicitur, a quodam Sedechia Iudaeo potionatus in loco qui dicitur Nantua intra Alpes posito II. Non. Octobr. indictione XI, anno aetatis suae LIIII, regni vero XXXVII, imperii autem II. vitam finivit praesentem. Corpus vero eius in eodem regno in loculo *reposuerunt, donec transferretur in Franciam, quod postea per diversa loca translatum est. Franci vero mense Decembrio Compendio palatio adunati Hludowicum filium eius in regnum statuunt.
Anno DCCCLXXVIII.
   Anno Domini DCCCLXXVIII. Iohannes papa ab Lantberto duce Spolitanorum iniuriatus Franciam venit, eiusque adventus Hludowico regi nuntiatur, qui tunc morabatur circa Ligerem propter Nortmannos. Qui festinanter Trecas civitati ei occurrit, mutuoque se salutaverunt. Tunc ibi Incmarus Laudunensium episcopus, qui ab Bosone fuerat excaecatus, coram ipso papa atque omnibus Gallicanorum episcopis [se] de omnibus, quibus olim fuerat dampnatus, inculpabilem reddidit atque iubente apostolico missas celebravit. Ibi etiam Bernardus dux Augustudunensium de infidelitate convincitur. Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam. Hludowicus etiam rex, filius Hludowici, legatos misit ad Hludowicum regem, ut sibi Aristallio occurreret pacis gratia. Qui festine ad locum nominatum veniens, mutuo se salutaverunt pacemque firmissimam inter se fecerunt. Actum est hoc mense Octobrio, ipsoque mense fere mediante eclypsis solis facta est hora diei VIII. indictione XII.
Anno DCCCLXXVIIII.
   Anno Domini DCCCLXXVIIII. Balduinus comes moritur sepeliturque in Sithiu monasterio. Hludowicus etiam rex graviter infirmatur et die sancto parasceuen anno aetatis suae circiter XXXIII, indictione XII, diem clausit extremum, sepeliturque in aecclesia beatae Dei genitricis Mariae, quam eius pater regio culto Compendio suo in palatio construxerat. Post vero eius obitum miserabilis et excidiosa inter Francos orta est dissensio. Nam Hugo abba memor fidelitatis, quam promisit Hludowico regi, suo videlicet consobrino, filios eius Hludowicum et Karlomannum in paterno regno cum sibi consentientibus statuere volebat, Gozlinus vero abba et Chuonradus comes multique alii eis consentientes supradictum regem Hludowicum in regno advocarunt.
   His denique inter se discordantibus Nortmanni ultra mare positi, eorum audientes discordiam, navali evectione cum infinita multitudine mare transito Taruennam urbem Morinorum mediante mense Iulio igne et gladio vastaverunt, nemine sibi resistente. Videntesque initia suorum prospere accidisse omnem terram Menapiorum perambulando ferro et igne vastant. Post haec Scaldum fluvium intrant et omnem Bracbantisiorum terram incendio et ferro delent. Contra quos Hugo filius Hlotharii regis arma sumens inconsulte non mediocrem eis intulit audatiam. Nam nil prospere egit et utile, verum et turpiter inde aufugit, interfectis atque captis quam plurimis e suis sociis; inter quos etiam Abbas filius Adalardi captus est. Et dum haec aguntur, Hugo abba Waltherum Aurelianensium episcopum misit, obsecrans Hludowico regi, ut partem regni Hlotharii, quam suus genitor Karolo inter se dividendo regnum consensit, acciperet et abiret in regnum suum et pacem suis sineret habere consobrinis. Quod ille audiens, recepta parte regni, abiit in terram suam. Hugo vero Hludowicum et Karlomannum per manus Ansegisi archiepiscopi benedici fecit in reges. Per idem tempus mense Septembrio natus est Karolus frater illorum.
   Nortmanni vero non cessant devastari aecclesiam populumque Christianum interfici captivarique. Boso etiam dux provinciae per tirannidem nomen regis sibi vindicat partemque Burgundiae occupat. Sed Nortmanni incendiis et devastationibus inhiantes sanguinemque humanum sitientes ad interitum et perditionem regni mense Novembrio in Gandao monasterio sedem sibi ad hiemandum statuunt et mense Decembrio corpus sancti Vedasti Vallis supra Sumnam in villa sua defertur. Ragnelmus Tornacensium episcopus moritur per indictionem XIII.
Anno DCCCLXXX.
   Anno Domini *DCCCLXXX. Nortmanni vero Tornacam civitatem et omnia monasteria supra Scaldum ferro et igne devastant, interfectis accolis terrae atque captivatis. Gozlinus vero et Chuonradus eorumque complices aegre ferentes de amicitia Hugonis abbatis suorumque dominorum cum Hludowico iterum eum faciunt venire in Franciam. Contra quem Hugo abba cum sociis ac dominis et copioso exercitu venire non distulit, apudque monasterium sancti Quintini resederunt, Hludowicus vero rex et eius exercitus supra fluvium Hisam, et nuntiis intercurrentibus praedicti reges in unum conveniunt et pacis foedera inter se procurante Hugone abbate firmant, regratiatis his qui a se disciverant. Actum est hoc mense Februario.
   Post haec Hludowicus parat redire in regnum suum, occurritque Nortmannis a praeda revertentibus. Et facta congressione apud Timiomum nobiliter eos vicisset, nisi contigisset Hugonem filium suum ibi ruere. Nam Godefridus rex Danorum illum interfecit. Quo mortuo omisit rex illos insequi. Multi quoque nobiles illius gentis ibi corruerunt, caeteri, qui evasere, rediere ad castra sua. Hugo quoque abbas fuit in illo proelio.
   Hoc modo Hludowico ad sua reverso, Hludowicus et Karlomannus reges Ambianis cum suis fidelibus veniunt, ibique Franci inter eos dividunt, dataque est pars Franciae et omnis Neustria Hludowico, Karlomanno vero Aquitania atque pars Burgundiae necnon et Gothtia; et inde unusquisque ivit in sua.
   Post haec Hludowicus rex dirigit Heinricum quendam e suis principibus, qui pergeret cum Hludowico et Karlomanno contra Bosonem tyrannum. In ipso etiam itinere Heinricus Teutbaldum filium Hucberti gravi devicit proelio. Hludowicus vero Gauzlinum cum aliis multis ad tuitionem regni contra Nortmannos dirigit. Ipse vero et frater eius cum reliquo exercitu Burgundiam petentes civitates, quas tyrannus invaserat, receperunt. Sociatoque sibi Karolo rege, fratre Hludowici, Bosonem in Vienna civitate incluserunt, pacemque ei obtulerunt, quam ille rennuit suscipere. Circumdata itaque urbe ille se firmissime intus munivit. Unde episcopi cum consilio regum et principum eum perpetuo damnavere anathemate. Karolus vero rex de nocte consurgens, ignorantibus Hludowico et Karlomanno, igne sua castra concremavit, atque ita revertitur in sua. Hoc etiam tempore obiit Karlomannus rex, frater Karoli et Hludowici. Hi vero qui Viennam obsederant videntes nil inimicis posse…, accepto consilio, rediere in sua.
   Gozlinus vero abba et exercitus qui cum eo erat statuunt Nortmannos bellum inferre. Mittuntque ad eos qui trans Scaldum erant, ut die statuta venientes, hi ex una parte fluminis hique ex alia eosque delerent. Sed non provenit ita ut voluerunt. Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis. Timor quoque et tremor eorum cecidit super inhabitantes terram, et hac elati victoria die noctuque non cessant aecclesias igne cremari populumque Christianum iugulari. Tunc omnes intra Scaldum et Sumnam atque trans Scaldum monachi, canonici, sanctimoniales cum corporibus sanctorum et omnis aetas et conditio fugam ineunt. Ipsi enim Dani nemini nec etiam aetati parcebant, sed omnia ferro et igne devastant. Gozlinus vero et hi qui cum eo erant videntes non posse eos resistere, mense Octobrio intrante dimisso exercitu, rediit unusquisque in sua. Nortmanni vero seu Dani sedem sibi mutaverunt et mense Novembris Curtriaco sibi castrum ad hiemandum construunt. Indeque Menapios atque Suevos usque ad internitionem delevere, quia valde illis infesti erant. Omnemque terram vorax flamma consumpsit. Hludowicus vero rex rediit in Franciam diemque nativitatis Domini egit celebrem in Compendio palatio.
Anno DCCCLXXXI.
   Anno Domini DCCCLXXXI. Nortmanni vero cum infinita multitudine monasterium nostrum ingressi VII. Kal. Ianuarii ipsum monasterium et civitatem, exceptis aecclesiis, et vicum monasterii et omnes villas in circuitu V. Kal. Ianuarii, interfectis omnibus quos invenire poterant, *igne cremaverunt omnemque terram usque Sumnam pervagati sunt, capta praeda infinita hominum, pecudum et iumentorum. Indeque eisdem V. Kal. Ianuarii Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis habitatoribus. Et circa purificationem sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare, monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria repedavere castra. Iberum circa sollempnitatem sancti Petri Atrebatis venerunt omnesque quos ibi repperere interfecere et circuita omni terra, ferro et igne cuncta vastantes, sani revertuntur ad castra.
   Interim Hludowicus rex gravi dolore contristatus, videns regnum deleri, convocato exercitu praeparat se ad proelium. At Nortmanni omnia prospera agentes cum magno exercitu fluvium Sumnam mense Iulio transeunt, cuncta vastantes more solito usque prope civitatem Belvagorum. Hludowicus vero rex cum exercitu transiens Hisam fluvium Latverum tendere coepit, quo credebat Nortmannos redire. Missis itaque exploratoribus, nuntiant redire eos honustos a praeda. Contra quos rex ire perrexit obviavitque eos in pago Witmau, in villa quae dicebatur Sathulcurtis, et commissum est proelium. Moxque Nortmanni fugam ineunt atque dictam villam deveniunt; quos rex insecutus est gloriosissimeque de eis triumphavit. Et patrata victoria ex parte coeperunt gloriari suis hoc actum viribus et non dederunt gloriam Deo. Paucique Nortmanni ex dicta villa egressi, omnem exercitum vertit in fugam, pluresque ex eis, videlicet usque ad centum homines, interfecerunt; et nisi rex citius equo descendens locum resistendi et audaciam suis donaret, omnes turpiter ex eodem loco fugiendo abirent. Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt. Rex quoque adunato exercitu in pago Camaracensium venit castrumque sibi statuit in loco qui dicitur Strum ad debellationem Danorum. Nortmanni hoc cognoscentes Gandavum rediere suisque reparatis navibus terra marique iter facientes Mosam ingressi sunt et in Haslao sibi sedem firmant ad hiemandum.
   Hac etiam tempestate Hludowicus rex senior obiit. Karlus vero frater eius Romam perrexit imperiique dignitatem adeptus est.
Anno DCCCLXXXII.
   Anno Domini DCCCLXXXII. At australes Franci congregant exercitum contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus corruit. Dani vero famosissimum Aquisgrani palatium igne cremant et monasteria, civitates Treveris nobilissimam et Coloniam Agrippinam, palatia quoque regum et villas cum habitatoribus terrae interfectis igne cremaverunt. Contra quos Karolus imperator exercitum infinitum congregat eosque Haslao obsedit. Godefridus vero rex ad eum exiit, cui imperator regnum Fresonum, quod olim Roricus Danus tenuerat, dedit. Coniugemque ei dedit Gislam filiam Hlotharii regis Nortmannosque e suo regno abire fecit.
   Hludowicus vero rex Ligerem petiit Nortmannos volens e regno suo eicere atque Alstingum in amicitiam recipere, quod et fecit. Sed quia iuvenis erat, quandam puellam, filiam cuiusdam Germundi, insecutus est; illa in domo paterno fugiens, rex equo sedens iocando eam insecutus scapulas superliminare et pectus sella equi attrivit eumque valide confregit. Unde egrotare coepit et delatus apud Sanctum Dionisium, Nonis Augusti defunctus maximum dolorem Francis reliquit, sepultusque est in aecclesia sancti Dionisii. Miseruntque et vocaverunt fratrem eius Karlomannum, qui festine venit in Franciam. Berardus quoque quidam ab Italia veniens Bosonem tyrannum non sinebat quietum esse.
   Nortmanni vero mense Octobrio in Condato sibi sedem firmant regnumque Karlomanni acriter devastant. Karlomannus vero rex eiusque exercitus supra Sumnam in Barlous resederunt. Sed Nortmanni non cessant a rapinis, fugatis omnibus *accolis, qui relicti fuerant trans Sumnam. Unde cum exercitu per Terasciam iter agentes Hisam transierunt. Quos Karlomannus rex insecutus est eosque in Avallis comprehendit, commissoque proelio superiores Franci extiterunt cecideruntque ibi Nortmanni circiter mille, sed nil eos haec pugna perdomuit. Karlomannus Compendio palatio petiit, et Nortmanni Condato ad naves reversi. Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
   Tunc Hugo abba haec audiens adunato suo exercitu venit ad regem et Nortmannis a praeda ex pago Belvacensi revertentibus simul cum rege in Vitconia silva insecutus, illi huc illucque dispersi, paucis suorum amissis, rediere ad naves. His etiam diebus Hincmarus Remorum archiepiscopus, vir merito a cunctis praedicandus, ex hac vita discessit.
Anno DCCCLXXXIII.
   Anno Domini DCCCLXXXIII. Cui in sede pontificali Folcho, vir admirabilis per omnia, successit. Post haec Nortmanni monasterium et aecclesiam sancti Quintini incendunt; simul etiam et aecclesiam Dei genitricis in Atrebatis civitate. Iterum Karlomannus rex Nortmannos insecutus nil prospere vel utile fecit. Moritur etiam his diebus Hrotgarius Belvagorum episcopus; cui successit Honoratus. Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur. Circa autumni vero tempora Karlomannus rex in pago Vithmau villa Melnaco contra Latverum cum exercitu ad custodiam regni resedit, Northmanni vero Octobrio mense finiente Latverum cum equitibus et peditibus atque omni suppellectili veniunt. Naves quoque per mare Sumnam fluvium ingressae regem cunctumque exercitum eius fugere compulerunt atque Hisam fluvium transire fecerunt. Tunc Ambianis civitatem ad hiemandum sibi sedem parant. Dehinc usque Sequanam et circa fluenta Hisae omnem terram devastant incensis monasteriis et aecclesiis Christi, nemine eis resistente. Tunc Franci, videntes Nortmannorum res prospere in omnibus accrescere, quendam Danum Christianum [Sigefridum] nomine mittunt ad eos, qui caute cum. de redemptione regni ageret. Ille vero Bellovagum venit, et ita Ambianis perrexit ad exercendum sibi iniunctum negotium.
Anno DCCCLXXXIIII.
   Anno Domini DCCCLXXXIIII. Per idem tempus mortuo Engelwino Parisiorum episcopo Gauzilinus abba subrogatur in sedem eius. Nortmanni vero non cessant captivari atque interfici populum Christianum atque aecclesias subrui, destructis moeniis et villis igne crematis. Per omnes enim plateas iacebant cadavera clericorum, laicorum nobilium atque aliorum, mulierum, iuvenum et lactentium. Non enim erat via vel locus, quo non iacerent mortui, et erat tribulatio omnibus et dolor, videntes populum Christianum usque ad internitionem devastari.
   Interim, quia rex iuvenis erat, omnes principes Compendio palatio conveniunt tractaturi, quid illis esset agendum. Initoque consilio Sigefridum Danum Christianum regique fidelem, qui nepos fuerat Heorici Dani, [mittunt], ut cum principibus suae gentis tractaret, ut tributum acciperent et e regno abirent. At ille quod sibi iniunctum fuit opere implere studuit, Ambianis ivit, primores gentis quae sibi fuerant dicta enuntiat, et post longam et diuturnam contionem in eundo et redeundo, renuntiando nunc his, nunc illis, ad ultimum XII milia pondera argenti cum suo pondere imposuerunt regi et Francis in tributum, et datis obsidibus ad invicem, coeperunt hi qui trans Hisam erant aliquatenus securi esse. A die itaque purificationis sanctae Mariae usque mense Octobrio inter eos haec securitas data est.
   Sed Nortmanni trans Scaldum agentes praedas more sibi solito ferro et igne cuncta devastant, aecclesias, monasteria, civitates, vicos, habitatores usque ad internitionem *deletis. Post sanctum itaque pascha inchoatur tributum persolvi. Spoliantur aecclesiae et aecclesiastica mancipia; tandem soluto tributo, mense Octobrio finiente adunantur Franci, ut, si Nortmanni inmutari fidem vellent, eis resisterent. Nortmanni vero sua castra incendunt atque ab Ambianis recedunt. Rex vero et Franci transito Hisa lento itinere eos insequuntur. Praedicti vero Dani iter agentes Bononiam veniunt ibique agentes consilium, quid sibi faciendum esset, pars illorum mare transiit, atque pars Luvanium in regno quondam Hlotharii, ibique sibi castra statuunt ad hiemandum. Franci vero qui cum Karlomanno fuerant redierunt ad sua loca; pauci iuvenes cum eo remanserunt venandi causa in Basiu silva. Et dum rex aprum vellet percutere, quidam e suis Bertoldus nomine, cum ei iuvare vellet, casu regem in tibia vulneravit, et accepto vulnere supervixit plus VII diebus atque in eodem loco defunctus est. . Decembris, anno aetatis suae circiter XVIII. Delatum est corpus eius in monasterium sancti Dyonisii ibique humatum. Franci capiunt consilium et Theodericum comitem Italiae dirigunt ad imperatorem Karolum, uti veniat in Franciam.
Anno DCCCLXXXV.
   Anno Domini DCCCLXXXV. Karolus imperator nuntio percepto acceleravit iter et venit usque Pontionum, ibique omnes qui fuerant in regno Karlomanni ad eum venerunt eiusque se subdidere imperio; atque ita Karolus imperator rediit in terram suam, praecipiens eos qui erant ex regno quondam Hlotharii et regno Karlomanni pergere Luvanio contra Nortmannos. Condicto itaque uterque exercitus placiti die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno dedecore rediere ad sua. Francosque qui venerant ex regno Karlomanni irrisere Dani: 'Ut quid ad nos venistis? Non fuit necesse. Nos scimus, qui estis, et vultis, ut ad vos redeamus; quod faciemus'.
   His etiam diebus Godefridus Danus, quia disponebat suam inmutare fidem, astu Gerulfi sui fidelis ab Heinrico duce interficitur. Hugo etiam filius Hlotharii regis iubente imperatore per consilium dicti ducis excaecatus est. Mense itaque Iulio VIII. Kal. Augusti Rotomagum civitatem ingressi cum omni exercitu, Francique eos usque in dictum locum insecuti sunt. Et quia necdum eorum naves advenerant, cum navibus in Sequana repertis fluvium transierunt et sedem sibi firmare non desistunt. Inter haec omnes qui morabantur Neustria atque Burgundia adunantur et collecto exercitu adveniunt quasi debellaturi Nortmannos. Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile. Tunc Nortmanni sevire coeperunt incendiis, occisionibus sitientes, populumque Christianum necant, captivant, aecclesias subruunt, nullo resistente. Iterum Franci parant se ad resistendum, non in bello, sed munitiones construunt, quo illis navale iter interdicant. Castrum quoque statuunt super fluvium Hisam in loco qui dicitur Ad pontem Hiserae, quod Aletramno committunt ad custodiendum. Parisius civitatem Gauzlinus episcopus munit. Nortmanni vero mense Novembri Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent. Hi vero qui in castro erant coeperunt laborare pro penuria aquae. Quid multa? Pacem petunt et vivos se abire petunt, et datis ad invicem obsidibus, Aletramnus cum suis Belvacum petiit. Nortmanni vero dictum igne cremaverunt castrum, diripientes omnia inibi reperta. Nam hi qui castrum reliquerant omnia sua inibi dimiserunt praeter arma et equos; sub hac etiam conditione abire illis permissum est.
   Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora existimant. At Christiani viriliter eam defendunt, et factum est proelium a mane usque ad vesperum, noxque dirimit proelium; atque ita Nortmanni ea nocte regressi ad naves. Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis *laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae. Sequenti die iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna usque ad solis occasum. Sed Dani multis suorum amissis rediere ad naves; indeque sibi castrum statuunt adversus civitatem eamque obsidione vallant, machinas construunt, ignem supponunt et omne ingenium suum apponunt ad captionem civitatis. Sed Christiani adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.
Anno DCCCLXXXVI.
   [Anno Domini DCCCLXXXVI.] VIII. Idus Februarii contigit grave discrimen infra civitatem habitantibus. Nam ex gravissima inundatione fluminis minor pons disruptus est. Quo cognito episcopus delegit nocte illa ex suis viros nobiles et strenuos ad custodiam turris, ut mane facto pons restauraretur; quod Nortmannis minime latuit. Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt. Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat. At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur. Indeque ipsam turrim destruunt. Post haec non cessant obpugnare civitatem.
   Episcopus vero corde confractus ex gravi damno Herkengero comiti litteras misit mandans, ut quantotius Germaniam peteret et Heinrico duci Austrasiorum expeteret, quo ei et populo Christiano subveniret. Herkengerus vero quae sibi mandaverat statim adimplevit et Heinricum cum exercitu Parisius venire fecit, sed nil ibi profecit atque in suam rediit regionem. Gauzlinus vero, dum omnibus modis populo Christiano iuvare studeret, cum Sigefrido rege Danorum amicitiam fecit, ut per hoc civitas ab obsidione liberaretur. Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate. Cuius obitus Nortmannis non latuit; et antequam civibus eius obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum. Dehinc vulgus pertesi una cum morte patris obsidione inremediabiliter contristantur. Quos Odo illustris comes suis adhortationibus roborabat. Nortmanni tamen cotidie, non cessant obpugnare civitatem, et ex utraque parte multi interficiuntur, pluresque vulneribus debilitantur, escae etiam coeperunt minui in civitate.
   His diebus, id est …… Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur. Dehinc regressus ipsam civitatem de eius absentia nimis repperit merentem; non tamen in ea sine admiratione introiit. Nortmanni eius reditum praescientes occurrerunt ei ante portam turris. Sed ille, amisso equo a dextris et a sinistris adversarios caedens, civitatem ingressus tristem populum reddidit laetum. Nemo tamen mortalium enumerare potest, qualia pericula ibi pertulerint, vel quot milia hominum in diversis praeliis ibi corruerint ex utraque parte; nam sine intermissione cum diverso apparatu armorum et machinarum arietumque ipsam concutiebant civitatem. Sed omnibus magna instantia ad Deum clamantibus semper liberati sunt. Nam ferme octo mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
   Circa autumni vero tempora Carisiacum veniens cum ingenti exercitu praemisit Heinricum dictum ducem Austrasiorum Parisius. Qui dum advenisset illuc cum exercitu prope civitatem, cum paucis inconsulte coepit equitare circa castra Danorum volens invisere, qualiter exercitus castra eorum possent adtingere, vel quo ipsi castra figere deberent: et ecce equus eius subito corruens inter fossas, quas Nortmanni fecerant, illum deiecit ad terram. Statimque de latibulis Dani pauci surgentes *illum interemerunt, magnumque dolorem et terrorem Christianis fecit, Danis vero gaudium. Cumque nudassent illum armis suis, supervenit quidam e Francis Ragnerus nomine comes eiusque corpus non absque vulneribus illis tulit. Quod statim imperatori nuntiatum est. Ille vero audito multum doluit, accepto tamen consilio Parisius venit cum manu valida. Sed quia dux periit, ipse nil utile gessit.
   His diebus, id est XV. Kal. Octobris, Bellovagus civitas igne ex parte crematur. In quo incendio omnis ornatus monasterii sancti Vedasti in thesauro et sacris vestibus et libris et kartis deperiit. Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque transire atque in unum castra ponere. Deinde misit custodes in civitatem et exercitum misit trans flumen. Indeque coeperunt, quia hiems imminebat, missi ad invicem discurrere, ut imperator pacem cum Danis faceret. Et factum est vere consilium nimis miserum. Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent. Episcopo quoque in ipsa civitate delegato, Askricho nomine, et terram patris sui Rothberti Odoni comiti concessam, imperator castra movit inde et quo venerat redire festinavit. Nam Suessionis apud Sanctum Medardum terram inter Francos dispertiit; necdumque se de eo moverat loco, et ecce Sigefridus rex, cuius supra meminimus, Hisam fluvium ingressus, terra et aqua iter faciens post eum cum suis, omnia ferro vastabat et igne. Quod cum imperator agnovisset – nam ignis eum certum nuntium deferebat —, festine rediit in terram suam. Post haec Sigefridus famosissimam aecclesiam beati Medardi igne cremavit, monasteria, vicos, palatia regia, interfectis et captivatis accolis terrae. Nortmanni vero, qui per Sequanam ascenderant a Parisius, cum omni exercitu et suppellectili et navibus Hionam fluvium ingressi Senonas civitatem obsederunt. Sed Evrardus archiepiscopus ipsius civitatis statim cum eis de redemptione civitatis agi coepit et obtinuit quod voluit.
Anno DCCCLXXXVII.
   Anno Domini DCCCLXXXVII. Nortmanni vero [usque] Segonnam et Ligerem more solito pervagati sunt. His etiam diebus moritur Evrardus Senonensis episcopus, cui succedit Waltherus iuvenis. Usque aestivo tempore ibi residerunt, incendiis et occisionibus terram in solitudinem redigerunt. Sigefridus vero cum suis verno finiente in Sequanam rediit agens solita et circa autumni tempora Frexiam petiit, ibique interfectus est. Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit; datoque tributo, quia nullus erat qui eis resisteret, iterum per Sequanam Maternam fluvium ingressi Gaziaco sibi castra statuunt.
   Franci vero australes videntes imperatoris vires ad regendum imperium invalidas, eiecto eo de regno, Arnulfum filium Karlomanni, qui eius erat nepos, in regni solio ponunt. Ast inferiores Franci inter se divisi, quidam Widonem ab Italia, quidam Odonem in regno statuere volunt. Berengarius etiam regnum Italiae usurpat. Hroderardus Camaracensium episcopus his diebus obiit. Karolus vero post amissum imperium fertur a suis strangulatus; tamen in brevi finivit vitam praesentem, possessurus caelestem, ut credimus. Nortmanni vero omnia loca usque Mosam more solito et partem Burgundiae devastant.
Anno DCCCLXXXVIII.
   Anno Domini DCCCLXXXVIII. Verum, ut diximus, Franci divisi, aliqui Widonem, qui partibus Fulchonis archiepiscopi favebant, alii Odonem, inter quos Theodericus comes eminebat, in regno statuere contendebant. Convenerunt itaque qui Odonem advocarunt Compendio palatio atque cum consensu eorum qui sibi consentiebant per manus Waltheri archiepiscopi benedicisibi in regnum fecerunt. Pauci vero ex Burgundia Widonem Lingonis civitate per Geilonem eiusdem civitatis episcopum regem sibi creaverunt. Interim, dum haec aguntur, ordinatur Dodilo Camaracensium vel Atrebatensium ecclesiae episcopus *XVI. Kal. Aprilis. At hi qui ultra Iurum atque circa Alpes consistunt, Tullo adunati Hrodulfum nepotem Hugonis abbatis per episcopum dictae civitatis benedici in regem petierunt; qui et ita egit.
   Wido vero rex factus, audiens Odonem in Francia creatum regem, cum his qui se sequi deliberaverant rediit Italiam. Ibique cum Berengero rege non modica gessit bella semperque victor extitit. Cumque Berengerum e regno fugere compulisset, Romam ivit, imperator efficitur.
   Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat. Sed cum ei fidem dedissent, quo eius dominatui se subderent, contulerunt se ad Arnulfum regem, ut veniret in Franciam et regnum sibi debitum reciperet. Inter quos erant primi huius discordiae Fulcho archiepiscopus et Hrodulfus abba necnon et Balduinus comes. Sed dum illi haec agerent, contigit Odoni regi per Dei misericordiam inopinata victoria. Nam die nativitatis sancti Iohannis baptistae cum parvo exercitu Danorum exercitum obviavit super Axonam fluvium commissoque proelio mox victor extitit. Quae victoria non modicam illi contulit gloriam. Post haec ab Arnulfo convocatur ad placitum. Qui sibi et regno suisque consulens, sumptis primoribus e suis, ad regem ire non distulit, praemisitque ante se Theodericum cum aliis, qui ei suum nuntiarent adventum et cum eo de his quae necessaria erant tractarent. Qui, ut sibi imperatum fuerat, peregerunt, ei renuntiant, quo die ad condictum placitum devenirent.
   Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore. At ille benigne suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret, iussitque, ut secum iret ad condictum placitum. Statuto itaque die Odo rex fretus auxilio suorum Wormaciam venit, honorificeque ab Arnulfo rege susceptus, et facti amici, remisit eum cum honore in regnum suum petens, ut indulgentiam eis daret qui se ad eum contulerant.
   Interim Nortmanni Meldis civitatem obsidione vallant, machinas instruunt, aggerem conportant ad capiendam urbem. Quibus viriliter resistit Teutbertus comes, donec interiit cum omnibus prope bellatoribus. Mortuo itaque comite, episcopus Sigemundus timore perculsus iussit lapidibus obfirmari portas civitatis. Cumque hi qui infra civitatem erant inclusi, obsidione pertesi, fame attenuati, mortibus etiam suorum nimis afflicti, cernerent ex nulla parte sibi auxilium adfuturum, cum Nortmannis sibi notos agere coeperunt, ut data civitate vivi sinerentur abire. Quid plura? Refertur ad multitudinem, et sub spetie pacis obsides dant. Reserantur portae, fit via Christianis, ut egrediantur, delegatis his qui eos quo vellent ducerent. Cumque amnem Maternam transissent et longius a civitate processissent, Nortmanni eos omnes insecuti comprehenderunt ipsum episcopum cum omni populo. Indeque reversi civitatem igne combusserunt murosque quantum placuit destruxerunt; atque inibi morati sunt usque. mense prope Novembrio.
   Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur. Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant. Odo vero rex Remis civitatem contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut ferunt, misit, quam in aecclesia Dei genitricis in natale sancti Brictii capiti impositam, ab omni populo rex adclamatur. Ibique eis qui se spreverant delicta pie indulsit atque in societatem recepit et, ut de reliquo sibi fideles forent, admonuit. Odo rex nativitatem Domini in monasterio sancti Vedasti celebrem egit.
Anno DCCCLXXXVIIII.
   Anno Domini DCCCLXXXVIIII. Post nativitatem vero Domini cum paucis Francis Aquitaniam perrexit, ut sibi eos sociaret. Quo audito Ramnulfus dux maximae partis Aquitaniae cum sibi faventibus venit ad eum, adducens secum Karolum puerum, filium Hludowici regis, et iuravit illi quae digna fuerunt, simul et de ipso puerulo, ne quid mali de eo suspicaretur. *Aquitanios itaque rex ex parte receptos, festinavit propter Nortmannos redire in Franciam. Dani vero more suo Burgundiam, Neustriam atque partem Aquitaniae, nullo resistente, igne et ferro devastant. Circa autumni vero tempora Parisius regressi, contra quos Odo rex venit; et nuntiis intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque castrum oppugnare non cessant.
Anno DCCCXC.
   Anno Domini DCCCXC. In ipsa etiam obsidione positus Lista praedictae civitatis [episcopus] diem clausit extremum; gladio etiam nobilioribus praedicti castri deletis, ad ultimum capta est munitio dicti castri, interfectis eius habitatoribus, ipsumque castrum funditus terrae coaequatum. Brittanni vero viriliter suum defensavere regnum atque afflictos Danos Sequanam redire compulerunt. Imminente vero festa omnium sanctorum Dani per Sequanam Hisam ingressi Noviomagum petunt ad statuenda sibi castra hiemalia. Illis vero qui per terram iter agebant occurrit rex Odo circa Germaniacum; sed propter loci incommoditatem nil eis damni intulit. Nortmanni vero coeptum iter peragentes castra sibi adversus civitatem statuunt. Alstingus autem cum suis Argova super Sumnam sedem sibi firmavit. Odo vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum libere devastarent.
   Alstingus vero per dolum pacem fecit cum Hrodulfo abbate, ut libere posset ire quo vellet. Praedictus vero Alstingus die sollempnitatis sancti Iohannis ewangelistae venit adversus castrum sive monasterium sancti Vedasti. Hrodulfus vero abbas timens, ne multitudo qui Noviomum erat cum eis adveniret, et insidias timens – quod etiam Alstingus mandaverat – populum retinuit, sed cognita veritate post eorum discessum multum doluit. Frequentibus vero incursionibus exterruit eos, nec ausi sunt postea ita adversus praedictum venire castrum.
Anno DCCCXCI.
   Anno DCCCXCI. Hi vero qui Noviomo erant moventes exercitum usque Mosam omnem terram pervagati sunt; indeque per Bracbantum rediere transeuntesque Scaldum per invia loca parant redire ad castra. Insecutusque eos Odo rex comprehendit eos super Galtheram, sed non ita ut voluit. Nam amissa praeda per silvas dispersi evasere atque ita ad castra reversi sunt.
   Circa autumni vero tempora relicto Noviomo maritima petivere loca ibique toto aestivo tempore morati sunt, indeque iterum moventes iter usque Mosam. Quod audiens Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum. Nortmanni vero qui Noviomo hiemaverant decreverunt Luvanio sibi sedem firmare ad hiemandum, illucque mense Novembrio petunt iter; qui vero Argobio, Ambianis sedem [sibi] firmant. Arnulfus vero rex adunato exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum, interfecta non modica multitudine Danorum; atque hac patrata victoria ita rediit in regnum suum. Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant. Odo vero rex adunato exercitu Ambianis pergit, sed nil ibi prospere gessit. Verum post haec in pago Virmandinse ob neglectum custodum illi inprovise superveniunt Dani eumque fugere coegerunt.
Anno DCCCXCII.
   Anno Domini DCCCXCII. Rodulfus abba et levita obiit Nonis Ianuarii sepultusque in aecclesia beati Petri, in sinistra parte altaris, in monasterio sancti Vedasti. Tertio vero die post eius obitum, postquam castellani Egfridum comitem miserunt eius obitum regi nuntiantes et, ut illis iuxta suum velle, quid agerent, remandaret, Balduinum a Flandris advocantes per consilium Evreberti, qui nimis fuerat *versutissimus, contra voluntatem regis receperunt, pro nichilo habentes quod regi mandaverunt vel quod Egfrido comiti promiserant. Per hoc itaque, quod Evrebertus consiliatus est, Balduinus itaque comes legatos dirigit ad Odonem regem, mandans cum sua gratia velle tenere abbatias sui consobrini. Odo vero rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore. Balduinus vero ad hoc non praebuit assensum. Iterum rex alios atque alios missos misit, sed nil profecerunt. Exhinc Balduinus regi coepit esse infestus. Relicto itaque fratre Atrebatis, ipse in Flandras ante quadragesimam perrexit.
   Sed die lunae ante pascha contigit nobis malum tale, quod inrecuperabile est. Nam casu hora diei sexta ipsum castrum igne accensum combussit aecclesias inibi sancti Vedasti, sancti Petri et sanctae Mariae. In ipso etiam incendio omnia patrocinia sanctorum, quae habuimus, furto nobis ablata sunt, omne etiam castrum consumptum est. Indeque fames valida et sterilitas terrae nobis invasit, ita ut accolae terrae prae magnitudine famis sua relinquerent loca.
   Post haec Balduinus castrum refirmat et parat se ad resistendum. Episcopi vero illum excommunicaverunt. Exhinc Odo rex adunato exercitu iter arripuit quasi Atrebatis venturus, re autem vera Flandris petiturus. Balduinus Atrebatis iter arripiens per aliam viam antecessit regem venitque in Bruociam, atque ita rex sine aliquo effectu rediit ad loca sua. Nam antea Walkerus eius consobrinus castrum Ludunensium, quod a rege perceperat, per tirannidem obtinuit, sed rex castellum obsedit ipsamque civitatem mox cepit. Et post paucos dies diiudicatus, sed rex non sibi praevidit, capite eum iussit truncari. Hocque actum est, antequam rex Flandras pergeret. Nam Balduinus per Evrebertum inter se et Walkerum pacem fecit, quae pax illi abstulit vitam.
   Nortmanni vero a Luvanio regressi, videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare transierunt. Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat, aliquatenus recuperare posset; et quia Ramnulfus obierat, et quia Ebulus et Gotbertus ab illo disciverant, eos aut sibi resociaret aut de regno suo pelleret aut vita privaret. Ille credulus factus consilium adquievit eorum, nescius, quae mala sibi parabant. At ubi fines attigit Aquitaniae, Ebulus, eius adventum praesciens, in fugam versus interfectus est iuxta quoddam castellum lapide; frater quoque eius Gozbertus post haec obsessus atque in brevi vitam finivit.
Anno DCCCXCIII.
   Anno Domini DCCCXCIII. Franci qui in Francia remanserant, ut inimicitias et odium, quod habebant contra Odonem regem, panderent, Remis adunati consilium inierunt adversus eum, ut die purificationis sanctae Mariae in eodem, iterum convenirent loco et quod invicem firmaverant manifestis indiciis demonstrarent. Mittunt itaque et Karolum regis Hludowici filium, adhuc puerulum, ad dictum placitum venire fecerunt et die supra dicto Remis adunati eum in paterno solio benedictum in regem collocant, omnesque coniurant adversus Odonem regem. Fama itaque citius volans quod factum est Odoni regi innotuit. Ipse vero, ut tunc conveniens fuerat, Aquitaniam degens ad eos qui sibi fideles erant in Francia mandavit, ut constantes essent, in suaque poscit permanere fide. Post pascha Domini Fulcho archiepiscopus et Heribertus comes assumentes Karolum regem cum omni exercitu disponunt [ire] contra Odonem regem, veneruntque contra eos Richardus, Willelmus et Hadamarus, habueruntque exercitum copiosum. Contra quos rex Odo venire non distulit. Misitque ad eos qui cum Karolo erant mandans, ut quicquid in eis deliquissent per suum eis vadium emendarent et memores essent sacramenti quae sibi iuraverant. Atque ita actum est, ut sine aliquo effectu unusquisque rediret in sua. Karolus cum suis reversus in Francia; Odo vero remansit in Aquitania. Messivo tempore Odo rex subito Franciam veniens Karolum cum suis e regno abire coegit. Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha. Atque ita Odo rex Compendio ivit. *Karolus vero cum Fulcone Remis repedavit.
Anno DCCCXCIIII.
   Anno Domini DCCCXCIIII. Denique post pascha adunato exercitu Odo rex disponit ire Remis contra Karolum eiusque fidelibus. Hi vero qui ab eo disciverant Remis cum suo adunantur rege. Odo vero rex veniens castra adversus eos posuit. Cumque hi qui cum Karolo erant viderent se non habere unde ei resistere, civitate munita custodibusque delegatis, sub obtentu pacis acceptis a Rothberto obsidibus, noctu civitatem egressi cum suo rege ad Arnulfi regis auxilium cum suo rege se contulerunt. Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori Francia. Qui reversi ab Arnulfo Odonem in regno inveniunt eos cum suo expectantes exercitu supra Axonam fluvium. Sed hi qui erant cum Karolo ex parte Arnulfi cum Odone rege amicitiam habebant. Resederuntque et illi ex alia parte dicti fluminis, nulloque peracto negotio unusquisque rediit in sua. Odo vero rex remansit in Francia, Karolus vero contulit se ad Richardum; quem insecutus Odo rex, volens determinare bello finem discordiae. Verum pietas Dei non concessit sanguinem finem litis finiri. Per idem tempus Teutboldus Lingonicae urbis episcopus excecatus est a Manasse Richardi dilecto. Odo rex iterum rediit in Franciam, Karolus vero cum suis in Burgundiam quo poterant morabantur.
Anno DCCCXCV.
   Anno Domini DCCCXCV. Constricti vero hi qui sequebantur Karolum – nam Odo rex eis quicquid in Francia habuerant tulerat – Burgundiam acriter depopulati sunt. Venitque clamor eorum ad aures Arnulfi regis. Qui missos in Franciam mittens iussit, ut Odo et Karolus ad eum venirent, quatinus tantae calamitatis malum inter eos finiret. Verum hi qui Karoli partibus favebant ab ipsa profectione suum retinuere regem missosque suos ad regem dirigunt Arnulfum. Odo vero rex strenuis secum assumptis viris ire ad regem perrexit Arnulfum multisque honoribus eum honoravit. Rex vero illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit eique concessit regnum quondam Hlotharii.
   Cumque Odo rex rediret ab Arnulfo, Fulchonem archiepiscopum, qui pergebat ad Arnulfum, in itinere obviant; qui vix fuga lapsus est, interfecto Adalungo comite, qui cum eo erat. At hi qui cum Karolo erant conferunt se ad Zuendebolchum eique partem regni consentiunt, uti veniat et iuvet Karolo suo consobrino. Quod audiens Odo rex, quia sui fatigati erant, quasi ignorans hoc Sequanam transiit. Zuendebolchus vero rex et Karolus cum exercitu veniunt Laudunumque obsidione cingunt. Balduinus vero comes et Hrodulfus frater eius necnon et Ragnerus non bono consilio accepto Karolum reliquerunt et se ad Zuendebolchum contulerunt. Hi vero qui cum Karolo erant videntes se inminui et, ut ferunt, quia Zuendebolchus cum suis Karolum privari vitam cogitabant, ab ipsa obsidione legatos [ad] Odonem mittunt, ut partem regni, qualemcumque ei placuerit, Karolo et eis consentiat atque eos in pace recipiat. Quod rex libentissime annuit, indeque adunato exercitu in Franciam repedavit. Ut Zuendebolcho nuntiatum est, qui iam a Lauduno recesserat, episcopo Didone indutias sub spetie pacis petendo, et quia primores Karoli videbat non ita esse erga se ut fuerant, velociter reversus est in regnum suum.
   Odo vero rex Corbeiam venit indeque Atrebatis castrumque seu monasterium sancti Vedasti obsidione vallavit. Sed miseratus Christianitati noluit eum bellando capere. Homines vero Balduini, videntes ei non posse resistere, pacem petunt, obsides regi dant, ad sauum dirigunt seniorem, ut, quid illis agendum sit, insinuet. Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo. Venerunt etiam a parte Karoli et primorum eius Heribertus et Herkengerus et Hekfridus propter dictam rationem. Missi vero Balduini regressi *cum Rotberto egerunt ea quae senior illorum iussit. Statimque rex iussit illis reddi claves castelli omnesque suos iussit exire, et ita homines Balduini recipere ipsum castrum. Rex vero ab Atrebatis disponit ire ad Sanctum Quintinum et Perronam. Nam Sancti Quintini castrum, per noctem tradendo eum abintus, tulerat Rodulfus filio Theoderici. Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme sine discordiis agerent.
Anno DCCCXCVI.
   Anno Domini DCCCXCVI. Odo rex in Francia hiemavit, Karolus vero rex supra Mosellam. Exhinc hi qui cum Karolo erant Balduinum infestum habuere, et ubique depraedationes agebantur ab eis. Nam omnia castella tulerat eis Odo rex, excepto Remis. Igitur per varia placita totus hic annus pertransiit. Odo rex placitum cum suis fidelibus habuit, volens partem regni, quam eius fideles tenuerant, Karolo concedere. Sed Rodulfus comes omne illud placitum disrupit; unde Heribertus et Herkengerus, omnibus iam perditis, contulerunt se ad regem Odonem, paucique relicti sunt cum Karolo. Post haec Odo rex castrum Sancti Quintini et Perronam obsedit hominesque Rodulfi inde eiecit. Fulcho vero archiepiscopus, qui adhuc favebat partibus Karoli, circumventus a fidelibus Odonis et, licet invitus, venit ad regem et de omnibus quae ei rex iussit satis illi fecit. Karolus vero hoc audito secessit in regnum Zuendebolchi.
   Ac per idem tempus iterum Nortmanni cum duce Hundeo nomine et quinque barchis iterum Sequanam ingressi; et dum rex ad alia intendit, magnum sibi et regno malum accrescere fecit. Rodulfus vero in ira commotus propter castella perdita, dum depraedari non cessat abbatiam sancti Quintini, ab Heriberto in bello occiditur. Nortmanni vero iam multiplicati paucis ante nativitatem Domini diebus Hisam ingressi Cauciaco sedem sibi nullo resistente firmant.
Anno DCCCXCVII.
   Anno Domini DCCCXCVII. Post haec usque Mosam in praeda exierunt, nullo sibi resistente. A praeda vero illis revertentibus occurrit regis exercitus, sed nil profecerunt. Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente. Karolus vero Hundeum ad se deductum Duninio monasterio in pascha eum de sacro fonte suscepit.
   Verum post haec hi qui cum Karolo erant, videntes suam paucitatem et nullum tutum habere locum refugii, iterum ad Odonem regem dirigunt, quatinus ad memoriam reduceret, quod senior eorum filius esset sui quondam senioris, et partem aliquam ei ex paterno regno concederet. At vero rex cum consilio suorum respondit se illi velle misereri, si sibi liceret; et intercurrentibus nuntiis venit Karolus ad eum; quem ille benigne suscepit, deditque ei tantum e regno, quantum sibi visum fuit, promisitque maiora et remisit eum ad locum suum, pacificato Heriberto cum eo. Balduinus etiam Rothberto faciente venit ad regem; quem rex honorifice suscepit, et de omnibus quae iusserat illi rex satis illi fecit, et ita remisit eum rex ad sua. Nortmanni vero iam in multitudine fidentes omnes reliquias regni ferro et igne devastant. Unde rex misit ad eos, regnum redimere volens; et facto placito super Ligerem hiemandi gratia pergunt. Odo vero rex venit ad quoddam castrum super fluvium Isam, quod Fera dicitur, ibique graviter infirmari coepit. Qui dum languor per dies singulos incresceret, onmibus rogare coepit, ut Karolo servarent fidem.
Anno DCCCXCVIII.
   Anno Domini DCCCXCVIII. Obiit ipse in eodem loco Kalendis Ianuarii, corpusque eius apud Sanctum Dionisium delatum ibique honorifice humatum. Franci vero rege mortuo die. Remis conveniunt Karolumque in sede paterna restituunt. Balduinus vero propter Heribertum venire distulit, attamen missos dirigit, qui regi innotescerent se illi fidelem esse, sicut dignum erat.
   Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus. Post haec Rothbertus comes, frater regis Odoni, venit ad regem; quem rex honorifice suscepit, eiusque fidelis effectus rediit ad sua. Similiter fecit et Richardus, [insuper et Willelmus]. Post haec rex Karolus cum exercitu parvo Nortmannis a praeda revertentibus in pago Vitmau iuxta quandam… insecutus, aliquibus suorum interfectis plurimisque vulneratis, Nortmanni more solito loca inoportuna tenentes rediere ad naves.
   Hiemis vero tempore Burgundiam petierunt ibique sedem sibi statuunt ad hiemandum. Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum Innocentium commisit cum eis proelium et victor existens compulit eos redire in Sequanam. Ragnerus vero comes venit ad regem Karolum et fidem ei promittens suasit illi atque suis fidelibus invadere regnum Zuendebolchi.
   Sed ille suis adunatis fidelibus venit contra Karolum, nuntiisque discurrentibus inter eos, Karolus nullo peracto negotio rediit in regnum suum.
Anno DCCCXCVIIII.
   Anno Domini DCCCXCVIIII. Balduinus vero contra regis voluntatem Perronam invasit, sed sub celeritate amisit. Post haec mense Novembrio Nortmanni quasi sedem sibi firmandam super Hisam iter arripientes omnem terram pervagati sunt usque Mosam, insecutusque est eos Zuendebolchus rex, sed non comprehendit eos. Karolus rex obsedit castrum Sancti Vedasti, et habitatoribus excommunicatis omnibus, hi qui ipsum castrum tenebant missos dirigunt ad Balduinum et, quamvis non voluntarie, obsides regi dederunt, dato spatio ad sua exportanda. Ad dictum vero placitum rediit rex, venitque ad eum Balduinus in pago Camaracense; et primitus pacificati sunt Karolus rex atque Zuendebolchus, et reddidit Balduinus regi castrum et suos exinde fecit exire; quem rex dedit Altmaro comiti. In ipso etiam placito debuerunt se pacificari Heribertus et Balduinus, atque redierunt unusquisque ad sua loca.
   Anno CM. Karolus vero rex aestivo tempore super Hisam adunato exercitu resedit tractaturus, quid agerent de suis inimicis. Balduinus vero perrexit ad ipsum placitum, volens sibi regem reblandiri, ut terram, quam ei tulerat, redderet. Cumque hoc contradiceret Fulcho atque Heribertus, Winetmarus inprovise superveniens Fulchoni archiepiscopo cum suis complicibus, quod dictum nefas est, multis perfossum vulneribus interfecerunt XVI. Kal. Iulii, corpusque eius Remis delatum atque in aecclesia beati Remigii positum. Post haec ordinato episcopo Hereveo Remis synodoque facto, omnes interfectores episcopi damnaverunt et a liminibus sanctae matris aecclesiae extorres reddiderunt. Rex vero cum Rothberto et Richardo atque Heriberto coepit sermocinari de Nortmannis, quid agerent. Unde contigit quadam die, ut Manasses, quidam ex fidelibus Richardi, cum rege loquens quae illi non conveniebat de Rothberto locutus est. Quod ubi Rothberto nuntiatum est, ascenso equo rediit in sua, atque ita omnes discordantes sine ullo effectu reversi sunt [unusquisque in sua].