Capitulum XV
   Post aliquantulum temporis Johannes rex et Karolus in Boemiam fuerunt reversi. Et rex Johannes tocius regni administracionem tradidit in manus Karoli, hac tamen condicione interposita, quod ipse Karolus deberet regi Johanni quinque milia de parata pecunia ordinare, et quod ipse rex Johannes non deberet infra duos annos ad manendum in Boemiam venire nec infra dictum terminum aliquam pecuniam a regno postulare. Hanc quidem pecuniam sibi per Karolum celeriter conquisitam accepit et in Franciam secessit. Post cuius recessum Karolus feliciter et satis industriose regni gessit gubernacula, et queque dissipata et distracta revocando in statum debitum disposuit ac reduxit.

Capitulum XVI

   Expiratis itaque duorum annorum, sicut supra dictum est, curriculis rex Johannes reversus in Boemiam, disposuit cum Karolo, ut una versus Prussiam transirent contra Litvanos pugnaturi. Celeriter ergo ad viam procuratis necessariis Vratislaviam transierunt, quo eciam rex Ungarie, comes Hollandie et plures alii principes, marchiones, duces et multi viri spectabiles in eodem proposito de diversis mundi partibus convenerunt. Eis itaque in Vratislavia existentibus inter alia solacia, quibus principes solent insistere, ille odiosus et furibundus taxillorum ludus inter eos extitit. In quo rex Ungarie et comes Hollandie sic ferventer luserunt invicem, ut ipse comes in rege sexcentos florenos lucraretur. De quo dum dictum regem iracundum et turbulentum videret habere animum, motus vehemencia et arroganti animo prorupit in hec verba: «O domine rex, mirandum est, quod cum princeps tam magnificus sitis, cuius terra auro abundare dicitur, de tam modica pecunie summa sic egrum debetis monstrare animum et in inquietudine ponere mentem vestram. Ecce ut vos et omnes alii videatis aperte, quod pecunias taliter acquisitas non amplector, nec in usus meos transire, sed liberaliter a me transire debeant». Quo dicto omnes pecunias in ludo acquisitas proiecit in medium populi circumstantis. De quo ipse rex maiorem concepit iracundie materiam, quam tamen ut sapiens dissimulans silencio pressit. Post non multos vero dies omnes isti principes et magni viri de Vrastislavia versus Prussiam processerunt. Et ibidem cum per longum tempus glaciem expectantes iacuissent, hiems adeo fuit mollis et lenis, quod per glaciem transitum sicut alis annis minime habuerunt. Et sic multi magni viri suis votis frustrati perdiderunt labores similiter et expensas.

Capitulum XVII

   Reversi sunt itaque domini prenominati et quisque eorum ad terram suam direxit gressus suos. Rex autem Cracovie et Bolco dux malignum fraudulenter conflaverunt consilium, qualiter Johannem regem et Karolum in eorum reditu de Prussia possent capere et post multas contumelias usque ad extremum denarium depactare. Ipsi autem talium insidiarum ignari, rex Johannes cum suis per marchiam Brandenburgensem et Lusaciam transeundo versus comitatum Lucemburgensem se recepit, Karolus vero vitare non potuit, quin oporteret eum per regis Cracovie terram versus Vratislaviam necessario remeare. Venit itaque in civitatem Calis, ubi procurante rege Cracovie irretitus fuit insidiis, non ut tanquam hostis publicus capi deberet, sed ne civitatem exiret clanculo custodiri. Quod statim dum Karolus intelligeret, finxit se huiusmodi non sentire custodiam, sed dixit: se ibidem velle pausacionis gracia per dies aliquot permanere. Misit itaque ad capitaneum Vratislaviensem nuncium pedestrem, insinuando sibi totius facti ordinem seriatim. Qui statim cum trecentis armatis prope civitatem Calis ad unum milliare pervenit, valentemque spadonem Karolo ante portam civitatis transmisit. Quem Karolus satis sagaciter, sicut per nuncium, quem in Vratislaviam transmiserat, edoctus fuit, tentavit, adductum itaque caballum ascendit et celeri cursu ad suos, qui de Vratislavia ad eripiendum eum venerant, citius perrexit. Dum igitur rex Cracovie intellexisset, quod Karolus suos sic evasisset laqueos, totam eius familiam, que post eum in Calis remanserat, captivari mandavit, quam postea, ex quo Karolum, sicut decreverat, retinere non potuit, absolutam abire permisit. Post hec rex dictus Cazimirus civitatem Stynaviam ad territorium Vratislaviense spectantem obsedit et expugnavit. Ubi multa enormia deflorando virgines et civium uxores deturpando commisit. Quod cum Johanni, regi Boemie, qui tunc super alveum Rheni moram traxit, insinuatum fuisset, statim in Boemiam venit, et congregato exercitu civitatem Swidnitz obsedit et suburbio eius depopulato et territorio eius in magna parte destructo civitatem Landeshute expugnavit et devicit. Et quia ipse dux Swidnicensis illas insidias et machinaciones iniquas, quibus Karolus in Calis, sicut superius narratum, extitit detentus, dolose et nequiter procuravit, rex Johannes et Karolus decem septimanas in terra dicti ducis iacentes, ea hostili prede in vindictam perpetrati criminis exposita in Boemiam redierunt.

Capitulum XVIII

   Hiis itaque gestis, non longo temporis spacio transacto Ludovicus Bavarus, qui se imperatorem nominavit, cum rege Ungarie, duce Austrie, rege Cracovie, marchione Misnensi et duce Suidnicensi fortem super Johannem, regem Boemie, et Karolum, marchionem Moravie, ligam construxerunt, qui omnes dictum Johannem et Karolum in una septimana suis litteris diffidarunt, volentes eos invadere et tanquam eorum capitales persequi inimicos. Super quibus novis rex Johannes territus sollempnes suos nuncios, videlicet dominum Nicolaum de Lucemburg, suum intimum consiliarium, et dominum Henricum thesaurarium de Niuemburg, suum protonotarium, misit ad Ludovicum, ut cum eo ad tractandum de concordia aut treugis inter eos statuendis ad aliquem terminum conveniret. Qui simpliciter respondit: quod nullas cum eo vellet habere treugarum inducias nec aliqua cum eo querere concordio parlamenta. Johannes vero rex hoc audito, dixit: «In nomine domini, quanto plures habuerimus inimicos, tanto plura spolia et predas capiemus; et ego iuro per dominum Jesum Christum, quod quicumque eorum me primus invaserit, hunc taliter obruam, quod omnes alii terrebuntur.»
   Post hoc non longo tempore transacto Cazimirus, rex Cracovie, Nicolai, ducis Opavie, civitatem nomine Saar invasit et hostiliter obsedit. Qui statim ad regem Johannem in Pragam misit et ut aliquot viros armatos, quorum adiutorio civitatem suam per regem Cazimirum circumvalatam posset liberare, transmitteret, instantissime supplicavit. Rex Johannes hoc audito letabundo respondit animo: nullam sibi velle transmittere gentem, sed intra quatuor dies sibi velle in adiutorium venire propria in persona cum multitudine maxima armatorum. Statim rex Johannes omnibus regni Boemie baronibus in unum convocatis, omnibus audientibus dixit: «Ecce viri nobiles et strenui et fideles dilecti, oportet, ut regnum nostrum et patriam contra nos et vos iniuriose insultantes gladio et armis defendamus. Et quoniam iste Cazimirus, Cracovie rex, nobis in contumeliam regni nostri Boemie et corone vasallum et principem Nicolaum, ducem Opavie, hostiliter invasit, in quo maiestatem nostram graviter reputamus offensam, nec leviter ferre debemus, quod gravem paciuntur offensam, qui se pacis et tranquillitatis gracia nostro dominio subdiderunt. Ne ergo nobis pigricie ascribatur segnicies et ociose quietis sompnolencia impingatur, volumus et mandamus vobis singulis et singulariter universis, ut statim arma capiatis, ad bellum expediti sine mora nos sequamini ad propulsandam illius stultam proterviam, qui principem et vasallum nostrum presumsit invadere, qui nostra defensione potitus merito deberet pacis tranquillitate gaudere.» Barones vero ad regis verba responderunt: «Domine rex, de iure nostro existit et ab antiquis temporibus inviolabiliter observatum, quod extra regnum non debemus armis proficisci, sed intra regni limites ipsum regnum contra eos, qui hoc hostiliter invadere conantur, pro viribus defendere et tueri.» Quibus rex dixit: «Ducatus Opavie sicut alii Polonie ducatus ad regem Boemie et coronam regni respectum habere dignoscitur; unde ego accinctus ad iter iam vado districte et omnino visurus, quis vestrum tali captus temeritatis audacia et presumcione temera, ut retro me manere presumat.» Itaque rex Johannes eadem nocte cum quingentis galeatis de montibus Chuthnis, ubi talia verba cum baronibus regni habuit, recessit et ad ducem Nicolaum de Opavia die et nocte festinanter properavit. Et statim secuti sunt eum barones et regni nobiles universi, et antequam ad dictum ducem veniret, habuit duo millia galeatorum exceptis sagittariis et aliis decenter armatis. Quos nobilis Czenko de Lippa cum trecentis armatis cicius currendo prevenit et cum Ungaris et aliis, qui de [Cazimiri] regis mandato ducis civitatem obsederant, bellum fervidum instauravit, quos fugam capientes usque in civitatem Cracoviam insecutus est. Et in eadem fuga trecenti Ungari interfecti sunt et sexaginta viri nobiles captivati. Reliquos vero sic insequebatur avide, ut ipse et magna pars suorum ipsam civitatem intrarent animo furibundo; qui cancello turris demisso, fuerunt in ipsa civitate retenti. Rex vero Johannes hec valde ferebat amaro animo, quod ipse disturbio tali non interfuit, quia civitatem sine omni resistencia acquisisset. Statim tamen eodem die Cracoviam cum magno obsedit exercitu, et iacendo ibidem totam terram depopulatis suburbiis parte maxima devastavit. Tunc Cazimirus, rex Cracovie, nunciavit regi Johanni, ut ad evitandum multarum personarum pericula secum solo solus in stuba clauderetur, et quis ibi alium vinceret, suum propositum de eo obtineret. Et quia rex Johannes omnino tunc excecatus erat, nunciavit sibi: quod se excecare faceret, tunc paribus armis libentissime vellet intrare duellum. Post hoc petente Kazimiro statim fuerunt treugarum trium septimanarum inter eos inducie procurate. Quibus pendentibus tota inimiciciarum materia fuit complanata, ita ut Karolus, marchio Moravie, de decem marcarum millibus argenti, que sibi dudum Cazimirus in mutuo concesserat, quietus dimitteretur omnimodo et solutus. Et sic extincta dissensionis materia fuit inter eos pacis tranquillitas posita et firmata. In qua quidem pacis firmacione omnes isti principes, qui prius ipsum regem Johannem et Karolum, marchionem Moravie, diffidaverant, fuerunt unanimiter comprehensi.

Capitulum XIX

   Post hoc Ludovicus Bavarus sollempnem suam ambasiatam ad regem Johannem et Karolum misit instanter petendo, ut secum ad parlamenti conveniret terminum: vellet enim sibi de universis iniuriis et violenciis, quibus Johannes, filius suus, per Ludovicum, filium suum, in ablacione uxoris et comitatus Tyrolis dampnificatus esset, integraliter satisfacere et condignam reddere recompensam. Qui quidem placitorum terminus fuit super die certo coram Trevirensi [archi]episcopo, qui regis Johannis patruus erat, in Treviris constitutus, ad quem quidem terminum multi domini et viri magnifici ad regis Johannis partem convenerunt, qui super re magna magnos habuerunt tractatus, quia sic facti enormitas et perpetrati criminis execrabilis immanitas requirebat. A seculo quippe non est auditum, ut magnus generosusque princeps et dominus tam nobili terra et uxore propria machinacione iniqua et proditorio consilio sic nequiter privaretur. Multis itaque examinatis consiliis, productum fuit in medium, quod Johanni, qui de comitatu Tyrolis et aliis suis dominiis maligno et fraudulento consilio per suos eiectus et expulsus fuerat, nullatenus competeret nec honorificum existeret, ut comitatum Tyrolis et alia sua dominia reingrederetur denuo, nec uxorem reassumeret, quam taliter adulterii turpitudine pollutam nunquam posset amplius dulcibus fovere amplexibus, nec affectu uxorico sine abhominacionis nausea, sicut ordo coniugalis exigit, adamare. Tandem ad hoc deventum exstitit, quod Ludovicus de Bavaria se ad hoc detulit, quod regi Johanni et filio suo, qui de dominiis suis, ut prefertur, relegatus extiterat, vellet dare terram Lusacie, utputa Gorlicz et Budissyn civitates, que cum totis dominiis et universis suis pertinenciis regno Boemie incorporari debeant totis futuris temporibus permansure. Insuper viginti millia marcarum puri argenti, pro quibus Berlin, Brandeburg et Stendal civitates marchio obligare vellet cum universis et singulis proventibus, utilitatibus et usufructibus ad ipsas civitates pertinentibus, tam diu per regem Johannem aut filium eius Johannem tenendas, possidendas et utifruendas, donec ipsa viginti millia marcarum in parata pecunia in civitate Pragensi totaliter solveretur. Quam quidem ordinacionem rex Johannes amplexatus est. Sed postquam ad Karolum, marchionem Moravie, et Johannem filios suos perduceretur, noluerunt in eadem consentire, dicentes: Si pater noster arripuerit istas pecunias, disperget eas inter Rinenses Henkinos, et sic decepti manebimus et illusi. Dum itaque Ludovicus intellexisset, quod regis Johannis filii ipsam ordinacionem acceptare noluissent nec eorum litteris firmare, totum quod tractatum et ordinatum fuit, remansit irritum et inane. De quo Ludovicus Bavarus valde fuit territus et ultra modum quam dici poterit, stupefactus, et suspicatus est mali eventus esse omen, quod filii regis Johannis ordinacionem per magnos principes maturis et providis dispositam et ordinatam consiliis et per patrem eorum acceptatam acceptare renuunt et amplecti, sic animose et mente superba contradicunt.

Capitulum XX

   Post hoc rex Johannes intravit curiam Avinionis ad papam Benedictum et cum eo practicavit in tantum, ut ipse coram omnibus electoribus vocatis insinuaret, qualiter Ludovicus de Bavaria non esset verus imperator, cum ipse staret contra sacrosanctam Romanam ecclesiam, christianitatis matrem, et quendam fratrem Minorum ad coronandum se in papam posuisset. Et sic statim electores ad eleccionem procedentes, Karolum, marchionem Moravie, in regem Romanorum felicibus auspiciis elegerunt.