XI

   1. Inter haec ita ambigua Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem permovebant nuntii metuendi et graves indicantes id, quod tunc magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis avitisque sedibus dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis locis, quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne, ut sunt versabiles, aliquid molirentur inicum, regiones confines limitibus occupasse vagarique licentius genuino more, ni pellerentur, omnia turbaturos.
   2. Quae superbius incitando prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus aestate nuper emensa similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tunc per Illyricum praefecturam necessaria cuncta vel ante tempus coacta sine ullius dispendiis adfluebant.
   3. nec enim dispositionibus umquam alterius praefecturae, ut inter omnes constat, ad praesens Arctoae provinciae bonis omnibus floruerunt, correctione titubantium benivola et sollerti, vehiculariae rei iacturis ingentibus, quae clausere domos innumeras et censuali professione speciosa fiducia relevatae: indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium querelarum sopitis materiis viverent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum per offerentes suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus potestates, illis adtenuatis omnium opibus se fore sperantibus tutos, ad usque proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.
   4. Rem igitur emendaturus urgentem profectus cum instrumentis ambitiosis imperator, ut dictum est, Valeriam venit, partem quondam Pannoniae, sed ad honorem Valeriae Diocletiani filiae et institutam et ita cognominatam, sub pellibusque exercitu diffuso per Histri fluminis margines barbaros observabat ante adventum suum amicitiae velamento Pannonias furtim vastandas invadere hiemis durissimo cogitantes, cum nec dum solutae vernis caloribus nives amnem undique pervium faciunt nostrique pruinis subdivales moras difficile tolerabant.
   5. Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum interpretibus singulis explorabat modestius percunctando, quam ob rem relictis laribus post pacem et foedera petentibus adtributis ita palarentur per varia limitesque contra interdicta pulsarent.
   6. qui vana quaedam causantes et inrita, pavore adigente mentiri, principem exorabant in veniam obsecrantes ut simultate abolita transmisso flumine ad eum venire permitterentur docturi, quae sustinerent incommoda, paratique intra spatia orbis Romani, si id placuerit, terras suscipere longe discretas, ut diuturno otio involuti et Quietem colentes tamquam salutarem deam tributariorum onera subirent et nomen.
   7. His post reditum tribunorum conpertis imperator exultans ut negotio, quod rebatur inexplicabile, sine ullo pulvere consummando cunctos admisit, aviditate plus habendi incensus, quam adulatorum cohors augebat id sine modo strepentium, quod externis sopitis et ubique pace conposita proletarios lucrabitur plures et tirocinia cogere poterit validissima: aurum quippe gratanter provinciales corporibus dabunt, quae spes rem Romanam aliquotiens adgravavit.
   8. proinde vallo prope Acimincum locato celsoque aggere in speciem tribunalis erecto naves vehentes quosdam legionarios expeditos alveum fluminis proximum ripis observare sunt iussae cum Innocentio quodam agrimensore huius auctore consilii, ut si barbaros tumultuare sensissent, aliorsum intentos post terga pervaderent inprovisi.
   9. quae Limigantes licet properari sentirent, nihil tam praeceps fingentes stabant incurvi, longe alia, quam quae gestu praeferebant et verbis altis, mentibus perpensantes .
   10. Visoque imperatore ex alto suggestu iam sermonem parante lenissimum, meditanteque adloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto ґmarha marhaЄ, quod est apud eos signum bellicum, exclamavit eumque secuta incondita multitudo vexillo elato repente barbarico ululans ferum in ipsum principem ferebatur.
   11. qui cum ex alto despiciens plena omnia discurrentis turbae cum missilibus vidisset, retectisque gladiis et verrutis iam propinquam perniciem, externis mixtus et suis ignotusque dux esset an miles, quia neque cunctandi aderat tempus neque cessandi, equo veloci inpositus cursu effuso evasit.
   12. stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut vulnerati interierunt aut ponderibus superruentium solis adflicti, sellaque regalis cum aureo pulvinari nullo vetante direpta est.
   13. Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium in abrupto staret adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuvare – nondum enim exemptum periculis aestimavit – salutis fastu fidentior, licet ob procursionem subitam semitectus, sonorum et Martium frendens barbarorum mori obstinatorum catervis semet inmersit.
   14. et quia virtute dedecus purgatura ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat sine parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos: et antequam exsatiaret caedibus barbaricis manus, acervi constipati sunt mortuorum.
   15. urgebantur enim rebelles aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis nostri quoque licet rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens aut furori resistentes hostili lateraque nudantes intecta ordo fatalis absumpsit.
   16. mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter confligendi exordia primus omnium in medios Sarmatarum globos se inmisit.
   17. Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum, quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis, quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut orienti iam proximus cladibus apud Amidam mederetur acceptis et redintegrato supplementis exercitu impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat, ni caelestis ratio inpensiorque repelleret cura multorum, Mesopotamia relicta post terga per extenta spatia signa moturum.

XII

   1. Inter has tamen sollicitudines velut ex recepto quodam antiquitus more ad vicem bellorum civilium inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer saepe dictandus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
   2. ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas adfingens dum in calamitosis stipendiis versaretur.
   3. Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. oppidum est Abydum in Thebaidis parte situm extrema. hic Besae dei localiter adpellati oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.
   4. et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura supplicationibus expresse conceptis consulta numinum scitabantur, chartulae seu membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa interdum remanebant in fano.
   5. ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui, ut erat angusti pectoris, obsurdescens in aliis etiam nimium seriis in hoc titulo ima, quod aiunt, auricula mollior et suspicax et minutus acri felle concaluit: statimque ad orientem ocius ire monuit Paulum potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
   6. datumque est negotium Modesto etiam tum per orientem comiti apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio ut lenioris ingenii spernebatur.
   7. Perrexit, ut praeceptum est, Paulus funesti furoris et anhelitus plenus dataque calumniae indulgentia plurimi ducebantur ab orbe prope terrarum iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum adflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.
   8. et electa est spectatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus oportuna, quod secretior et inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur.
   9. Ductus est itaque inter primos Simplicius Philippi filius ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pi[et]ari dederat nec erratum, fato quodam arcente corpore inmaculato lata fuga damnatus est.
   10. dein Parnasius ex praefecto Aegypti, homo simplicium morum, eo deductus periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exilium, saepe auditus multo antehac rettulisse quod, cum Patras
   2 Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, inpetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta viderat multa.
   11. Andronicus postea studiis liberalibus et claritudine carminum notus in iudicium introductus, cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semper et fidentius absolutus est.
   12. Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, adserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id noverat adfectare. diu itaque adhaerens eculeo cum fiducia gravi fundatus nequaquam varians eadem oraret intrepidus, Alexandriam, unde oriebatur, innoxius abire permissus est.
   13. Et hos quidem aliosque paucos aequa sors veritatis adiutrix periculis eximit abruptis. criminibus vero serpentibus latius per inplicatos nexus sine fine distentos quidam corporibus laniatis extinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis Paulo succentore fabularum crudelium quasi e promptuaria cella fallaciarum et nocendi species suggerente conplures, cuius ex nutu prope dixerim pendebat incedentium omnium salus.
   14. nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperum malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus sepulchrorumque horrores et errantium ibidem animarum ludibria colligens vana pronuntiatus reus capitis interibat.
   15. et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum Dodonaeas arbores et effata Delphorum olim sollemnia in imperatoris exitium sollicitaverint multi.
   16 unde blanditiarum taetra commenta palatina cohors exquisite confingens inmunem eum fore malorum communium adserebat, fatum eius vigens semper et praesens in abolendis adversa conantibus eluxisse vocibus magnis exclamans.
   17. Et inquisitum in haec negotia fortius nemo, qui quidem recte sapiat, reprehendit. nec enim abnuimus salutem legitimi principis propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum; cuius retinendae causa validius ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis nullam Corneliae leges exemere fortunam.
   18. sed exultare maestis casibus effrenate non decet, ne videantur licentia regi subiecti, non potestate. imitandus sit Tullius cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse adfirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.
   19. Tunc apud Daphnen amoenum illud et ambitiosum Antiochiae suburbanum visu relatuque horrendum natum est monstrum infans ore gemino cum dentibus binis et barba quattuorque oculis et brevissimis duabus auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum verti deformem.
   20. nascuntur huius modi saepe portenta indicantia rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et incognita.

XIII

   1. His temporibus Isauri diu quieti post gesta, quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos adflictabant, praetenturas militum ut montani fallentes perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.
   2. ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius adiecta comitis dignitate missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente nihil accideret quod animadversione dignum aestimaretur.

LIBER XX

I

   1. Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu vero Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus vicina vastarent et inplicaret formido provincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.
   2. ire igitur ad haec ratione vel vi conponenda Lupicinum placuit ea tempestate magistrum armorum bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.
   3. moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit quaesitisque navigiis et omni inposito milite, observato flatu secundo ventorum ad Rutupias sitas ex adverso defertur petitque Lundinium ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio festinaret ocius ad procinctum.

II

   1. Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Vrsicinum ad conmilitium principis ut peditum magistrum reversum – successisse enim eum Barbationi praediximus – obtrectatores excipiunt primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.
   2. quibus imperator adsensus, ex opinione pleraque aestimans et insidiantibus patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum.
   3. quibus apertas probabilesque refutantibus causas veritisque, ne offenderetur Eusebius cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse quae contigerunt, a veritate detorti inania quaedam longeque a negotio distantia scrutabantur.
   4. Qua iniquitate percitus qui audiebatur ґetsi meЄ inquit ґdespicit imperator, negotii tamen est magnitudo, ut non nisi iudicio principis nosci possit et vindicari; sciat tamen velut quodam praesagio quod, dum maeret super his, quae apud Amidam gesta emendata didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni opitulari poterit praesensЄ.
   5. Relatis adiectisque cum interpretatione maligna conpluribus iratus ultra modum Constantius nec discusso negotio nec patefieri, quae scientiam eius latebant, permissis adpetitum calumniis deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum inmodico saltu promoto ex Gentilium et Scutariorum tribuno.

III

   1. Eodem tempore per eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem intermicabant iugiter stellae hisque terroribus accedebat, quod, cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant: primo adtenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem posteaque in integrum restitutum.
   2. quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem revocatur initium certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.
   3. ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem lunari cursu impleto perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione velut libramento quodam igneo orbi et aspectui nostro opponitur media.
   4. ad summam tum sol occultatur splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus parili comitatu obtinentes circulos proprios salvaque ratione altitudinis interiectae iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quos anabibazontas et katabibazontas ekleiptikous syndesmous coagmenta videlicet defectiva Graeco dictitant sermone. et si contigua isdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus.
   5. si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et adposita cernere queamus.
   6. Sol autem geminus ita videri existimatur, si evecta solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate conlucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit.
   7. Nunc veniamus ad lunam. apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata solique contraria ab eius orbe centum octoginta partibus, id est signo septimo disparatur. et quamquam hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen.
   8. sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata est ac caeli totius pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci obiectum metae noctis in conum desinentis angustum: tum latet parumper umbrata, tumque nigrantibus involvitur globis, si sol sphaerae inferioris curvamine circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis inlustrare non possit, quam numquam habere proprium lumen opiniones variae collegerunt.
   9. Et cum ad idem signum aequis partibus soli concurrerit obscuratur, ut dictum est, penitus hebetato candore. menes Graece synodos dicitur.
   10. nasci autem putatur, cum parva declinatione velut e perpendiculo superiectum gerit solem. exortus vero eius adhuc gracilescens primitus mortalitati videtur, cum ad secundum relicto sole migraverit signum. progressa itaque porrectius iamque abunde nitens cornutae habitu menoeides est appellata. cum autem sole longo coeperit interstitio summoveri et ad quartum pervenerit signum, radiis eius ad se conversis maius concipit lumen et fit Graeco sermone dichomenis, quae forma semiorben ostendit.
   11 . procedens deinde iam disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram monstrat amphicyrti utrimque prominentibus gibbis. e regione vero cum normaliter steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in eodem tum etiam agens paululumque progressa minuitur, quem habitum vocamus apokrousin, atque easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere visam usquam lunam.
   12. Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore cursare praediximus, sciendum est siderea corpora quantum ad universitatem pertinet, nec occidere nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus constitutis in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui subditum puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est sempiternus, aliquotiens humana visione languente discedere suis sedibus arbitrari. verum ad instituta iam revertamur.

IV

   1. Properantem Constantium orienti ferre suppetias turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas post Alamanniae quaedam regna prostrata receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos tributarios ipse fecit et vectigales.
   2. ob haec et similia percitus metuensque me augerentur in maius, stimulante, ut ferebatur, praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit auxiliares milites exinde protinus abstracturum Aerulos et Batavos cumque Petulantibus Celtas et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos adcelerare, ut adesse possint armis primo vere movendis in Parthos.
   3. Et super auxiliariis quidem et trecentenis cogendis ocius proficisci Lupicinus conventus est solus, transisse ad Brittannias nondum conpertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum et ipse perducere Sintula iubetur Caesaris stabuli tunc tribunus.
   4. Conticuit hisque adquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse adfirmans ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus adsueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. sed loquebatur in cassum.
   5. tribunus enim parvi querelas Caesaris ducens Augusti iussis obtemperabat et lecta expeditiore manu vigore corporumque levitate praestanti cum isdem profectus est spe potiorum erectus.
   6. Et quia sollicitus Caesar quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, adtente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
   7. perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
   8. qui cum suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut venire adceleraret rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat ea ratione pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum in ardore terribilium rerum. adiectumque est quod, si procursare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei provinciarum interitum adsignari. sed vicit praefecti propositum pertinax his, quae rationabiliter poscebantur, parere contentione maxima reluctantis.
   9. Inter has tamen moras absentis Lupicini motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliatorum adminiculo destitutus ancipitique sententia fluctuans id optimum factu existimavit: via sollemni cunctos e stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit.
   10. hocque conperto apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem ґnos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnasЄ.
   11. quo textu ad comitatum perlato lectoque Iulianus contemplans rationabiles querelas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, clabularis cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus.
   12. et ita est factum. isdemque adventantibus in suburbanis princeps occurrit, ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.
   13. utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus conrogatis, petere iure, siquid in promptu esset, edixit. qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. hocque angore inpliciti in stativa solita cesserunt.
   14. nocte vero coeptante in apertum erupere discidium incitatisque animis ut quemque insperata res adflictabat, ad tela convertuntur et manus fremituque ingenti omnes petiverant palatium et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes exspectareque coacti dum lux promicaret, tandem progredi conpulerunt. quo viso iterata magnitudine sonus Augustum appellavere consensione firmissima.
   15. Et ille mente fundata universis resistebat et singulis, nunc indignari semet ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio discordiarum materias excitaret. haecque adiciebat tandem sedatos leniter adlocutus :
   16. ґCesset ira quaeso paulisper: absque dissensione vel rerum adpetitu novarum impetrabitur facile quod postulatis. quoniam dulcedo vos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil visuri, quia displicet, transalpinum. hocque apud Augustum capacem rationis et prudentissimum ego conpetenti satisfactione purgaboЄ.
   17. Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore nitentibus universis maximoque contentionis fragore probro et conviciis mixto, Caesar adsentire coactus est. inpositusque scuto pedestri et sublatius eminens nullo silente Augustus renuntiatus iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli vel capitis poscebatur.
   18. eoque adfirmante primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalerae quaerebantur, uti coronatus speciem saltem obscuram superioris praetenderet potestatis sed cum id quoque turpe esse adseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium tunc hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani inposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam iamque periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos argentique singula pondo, promisit.
   19. Hisque gestis haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant.
   20. sed cum ad latebras secessisset occultas accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum clam interemptum.
   21. hocque conperto milites, quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque, ut in repentino solet, excursu occupavere volucriter regiam, strepituque inmani excubitores perculsi et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.
   22. viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis, non antea discesserunt quam adsciti in consistorium fulgentem eum augusto habitu conspexissent.

V

   1. His tamen auditis etiam illi, quos antegressos rettulimus ducente Sintula, cum eo iam securi Parisios revertuntur: edictoque ut futura luce cuncti convenirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito tribunal ascendit signis aquilisque circumdatus et vexillis saeptusque tutius armatarum cohortium globis.
   2. cumque interquievisset paululum, dum alte contemplatur praesentium vultus, alacres omnes visos et laetos, quasi lituis, verbis, ut intellegi possit, simplicibus incendebat:
   3. ґRes ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae fortes et fidi, qui mecum pro statu provinciarum vitam saepius obiecistis, quoniam Caesarem vestrum firmo iudicio ad potestatum omnium columen sustulistis, perstringere pauca summatim, ut remedia permutatae rei iusta conligantur et cauta.
   4. vix dum adulescens specie tenus purpuratus, ut nostis, vestrae tutelae nutu caelesti commissus, numquam a proposito recte vivendi deiectus sum, vobiscum in omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia post civitatum excidia peremptaque innumera hominum milia, pauca, quae semiintegra sunt relicta, cladis inmensitas persultaret. et retexere superfluvm puto, quotiens hieme cruda rigentique caelo, quo tempore terrae ac maria opere Martio vacant, indomitos antea cum iactura virium suarum reppulimus Alamannos.
   5. id sane nec praetermitti est aequum; nec taceri quod, cum prope Argentoratum inluxisset ille beatissimus dies vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati velut incitatos torrentes hostes abruptius inundantes superastis ferro prostratos, vel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exsequias honestavimus celebri potius laude quam luctu.
   6. post quae opinor tanta et talia nec posteritatem tacituram de vestris in rem publicam meritis in gentibus cunctis, si plene, quem altiore fastigio maiestatis ornastis, virtute gravitateque, siquid adversum ingruerit, defendatis.
   7. ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris eo, qui pro quolibet petere temptaverit discessuroЄ.
   8. Hac fiducia spei maioris animatus inferior miles, dignitatum iam diu expers et praemiorum, hastis feriendo clipeos sonitu adsurgens ingenti, uno prope modum ore dictis favebat et coeptis.
   9. statimque ne turbandae dispositioni consultae tempus saltem breve concederetur, pro actuariis obsecravere Petulantes et Celtae, recturi, quas placuisset provincias, mitterentur, quo non inpetrato abiere nec offensi nec tristes.
   10. Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus proximis rettulerat imperator per quietem aliquem visum, ut formari genius publicus solet, haec obiurgando dixisse ґolim Iuliane vestibulum aedium tuarum observo latenter, augere tuam gestiens dignitatem et aliquotiens tamquam repudiatus abscessi: si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum, ibo demissus et maestus. id tamen retineto imo corde quod tecum non diutius habitaboЄ.

VI

   1. Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille Persarum, incentivo Antonini adventu Craugasii duplicato, ardore obtinendae Mesopotamiae flagrans, dum ageret cum exercitu procul Constantius, armis multiplicatis et viribus, transmisso sollemniter Tigride, oppugnandam adoritur Singaram, milite usuique congruis omnibus, ut existimavere, qui regionibus praeerant, abunde munitam.
   2. cuius propugnatores viso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica congerentes, cunctisque praestructis stabant omnes armati, multitudinem parati propellere, si moenia subire temptasset.
   3. adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos pacatiore conloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto vexillum circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus scalas, aliis conponentibus machinas, plerisque obiectu vinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus subvertenda.
   4. contra haec oppidani superstantes propugnaculis celsis lapidibus eminus telorumque genere omni ad interiora ferocius se proripientes arcebant.
   5. Et pugnabatur eventu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis amissis et vulneratis: postremo fervente certaminum mole et propinquante iam vespera inter machinas plures admotus aries robustissimus orbiculatam turrim feriebat ictibus densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus,
   6. ad quam conversa plebe dimicabatur artissime facesque cum taedis ardentibus et malleolis ad exurendum inminens malum undique convolabant nec sagittarum crebritate nec glandis hinc inde cessante. vicit tamen omne prohibendi commentum acumen arietis coagmenta fodiens lapidum recens structorum madoreque etiam tum infirmium.
   7. dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri conlapsa cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat magnitudo, Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra conplebant, caesisque promiscue paucissimis residui omnes mandatu Saporis vivi conprehensi ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.
   8. Tuebantur autem hanc civitatem legiones duae, prima Flavia primaque Parthica, et indigenae plures cum auxilio equitum ilico ob repentinum malum inclusorum, qui omnes, ut dixi, vinctis manibus ducebantur nullo iuvante nostrorum.
   9 Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodiebat intervallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus priscis quisquam ferre auxilium potuit aquarum penuria cunctis circum arentibus locis. et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus id munimentum oportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae cum defensorum iactura aliquotiens interceptum.

VII

   1. Exciso itaque oppido rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine inlectis defensoribus retenturus, munimentum inpendio validum in colle mediocriter edito positum vergensque in margines Tigridis atque, ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum, ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia secundaque Armeniaca et Parthica itidem secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo tunc nobis obtemperantium hoc est municipium positum.
   2. Primo igitur impetu cum agmine cataphractorum fulgentium rex ipse sublimior ceteris castrorum ambitum circumcursans prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum ictibus certis et sagittarum densitate, opertus armorum in modum testudinis contextorum abscessit innoxius.
   3. ira tamen tum sequestrata caduceatoribus missis ex more clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi obsidium deditione solverent oportuna, reseratisque portis egressi supplices victori gentium semet offerrent.
   4. Quibus adire propius ausis defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant isdem notos ingenuos Singarae captos: eorum enim miseratione telum nemo contorsit nec super pace respondit.
   5. Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, instabat vi magna resistentibus oppidanis.
   6. Atque ea re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates velut caeci pergebant introrsus nec nostris innocui. sagittarum enim nimbi crebrius volitantes stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, adpetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt ambobus obstinatissime conluctatis.
   7. Verum secuto die otio conmuni adsensu post aerumnas multiplices adtributo, cum magnus terror circumsisteret muros Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit.
   8. Ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus formidari etiam maiores adfirmans forsitan adventuros. sed perstabat in cassum haec multaque similia disserendo, efferata vesania regis obstante, non ante castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis.
   9. Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum, ut opinor, licet adseveratione vulgata multorum, quod clandestino conloquio Saporem docuerat, quae moenium adpeteret membra ut fragilia intrinsecus et invalida. hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia cum exsultatione magna, velut regentibus penetralium callidis contemplabiliter machinae feriebant hostiles.
   10. Et quamquam angusti calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine inliti, quorum adsiduitate per proclive labentium machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.
   11. Sed cum haec ita essent caderentque altrinsecus multi, ardebant magis oppugnatores naturali situ et ingenti opere munitum oppidum ante brumale sidus excindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes. quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis vulneribus plurimi ceteros ab audacia parili revocabant.
   12. Sed diu cum exitio decernentes postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur.
   13. Verum unus aries residuis celsior umectis taurinis opertus exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes repsit nisibus magnis ad murum vastoque acumine coagmenta lapidum fodiens turrim laxatam evertit. qua sonitu lapsa ingenti superstantes quoque repentina ruina deiecti diffractique vel obruti mortibus interiere diversis et insperatis, inventoque tutiore ascensu armata inruit multitudo.
   14. Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone nulli occurrentium parceretur.
   15. Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi postremo plebis inmensae ponderibus effuse disiecti sunt. et post haec iratorum hostium gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum parvuli, ipsae quoque matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante. inter tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captivorumque examen maximum ducens, tentoria repetivit exultans.
   16. Rex tamen gaudio insolenti elatus diuque desiderio capiendae Phaenichae flagrans, munimenti perquam tempestivi, non ante discessit quam labefactata murorum parte reparata firmissime alimentisque adfatim conditis armatos ibi locaret insignis origine bellique artibus claros. verebatur enim, quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.
   17. Latius se proinde iactans additaque spe quicquid adgredi posset adipiscendi, interceptis castellis aliis vilioribus Virtam adoriri disposuit, munimentum valde vetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extremo quidem Mesopotamiae situm, sed muris velut sinuosis circumdatum et cornutis instructioneque varia inaccessum.
   18. Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam inlatis, omisso vano incepto tandem abscessit.

VIII

   1. Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphratem. quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, metuens expeditiones Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens inpensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum. arma quoque et tirocinia cogens legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis loca suspecta protinus occuparet.
   2. Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens, erat anxius, nusquam adsensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.
   3. circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis legatos ad eum mittere statuit gesta docturos eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps monens apertius et demonstrans.
   4. quamquam eum haec dudum conperisse opinabatur relatu Decentii olim reversi et cubiculariorum recens de Galliis regressorum, qui ad Caesaream aliqua portavere sollemnia. et quamquam non repugnanter, tamen nec adrogantibus verbis quicquam scripsit ne videretur subito redundasse. Erat autem litterarum sensus huius modi:
   5. ґEgo quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto, quoad fuit, umum semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter.
   6. iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus currentium ex voto prosperitatum nuntiis crebris ut apparitor fidus tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis adsignans, cum documentis adsiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.
   7. Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc, ut existimas: in multis bellis et asperis aetatem sine fructu conterens miles olim deliberatum implevit, fremens secundique inpatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.
   8. cuius iracundiae nec dignitatum augmenta nec annuum merentis stipendium id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines adsueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus egentes trahebantur et nudi. unde solito saevius efferati nocte in unum collecti palatium obsidere, Augustum Iulianum vocibus magnis appellantes et crebris.
   9. cohorrui, fateor, et secessi amendatusque dum potui salutem mussatione quaeritabam et latebris. cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris muro, ut ita dixerim, saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse tumultum auctoritate ratus vel sermonibus blandis.
   10. exarsere mirum in modum, eo usque provecti, ut, quoniam precibus vincere pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis adsultibus intentarent. victus denique mecumque ipse contestans, quod alter confosso me forsitan libens declarabitur princeps, adsensus sum, vim lenire sperans armatam.
   11. Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad conpendia sua excitare secessiones principum adsuetos ; sed adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissimam virtutum omnium adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans haec statui Romano prodesse, nobisque, qui caritate sanguinis et fortunae superioris culmine sociamur.
   12. ignosce enim: quae cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, avide tua praecepta deinde quoque suscepturus.
   13. Quae necesse sit fieri in conpendium redigam breve. equos praebebo currules Hispanos et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis qui ad nostra desciscunt. et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo, verum cupido quoque facturum.
   14. praefectos praetorio aequitate et meritis notos tua nobis dabit clementia, residuos ordinarios iudices militiaeque moderatores promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum itidemque stipatores. stultum est enim, cum ante caveri possit ne fiat, eos ad latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.