11. prudentique consilio Malarichum ex familiaribus negotiis, agentem etiam tum in Italia, missis insignibus Iovino iussit succedere armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris ideoque suspectus abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.
   12. iussum est autem ad implenda haec perrecturis extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis remeare velociter cum responsis, ut conperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.
   13. Hos tabellarios fama praegrediens, index tristiorum casuum velocissima, per provincias volitabat et gentes, maximeque omnium Nisibenos acerbo dolore perculsit, cum urbem Sapori deditam conperissent, cuius iram metuebant et simultates, recolentes quae adsidue pertulerit funera, eam saepius oppugnare conatus.
   14. constabat enim orbem eoum in dicionem potuisse transire Persidis, nisi haec civitas habili situ et moenium magnitudine restitisset. miseri tamen licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua, hac scilicet, quod velut suopte motu vel exoratus eorum precibus imperator eodem statu retinebit urbem, orientis firmissimum claustrum.
   15. Dum gestorum seriem ubique rumores diffunditant varii, in exercitu absumptis commeatibus paucis, quos advectos praediximus, in corpore sua necessitas erat humana vertenda, ni iumentorum caro caesorum aliquatenus perdurasset, unde effectum est, ut et armorum pleraque proicerentur et sarcinarum. adeo enim atroci tabuimus fame, ut, si usquam modius unus farinae fuisset repertus, quod raro contigerat, aureis decem mutaretur ut minus.
   16. Profecti exinde Thilsaphata venimus, ubi Sebastianus atque Procopius cum tribunis principiisque militum sibi ad tuendam Mesopotamiam commissorum, ut poscebat sollemnitas, occurrerunt. et sequebantur benigne suscepti.
   17. post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatium more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.
   18. ibi tunc vespera tenebrante raptus a cena Iovianus primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum et praeceps actus in puteum siccum obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam quod Iuliano perempto ipse quoque nominatus a paucis ut imperio dignus nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.

IX

   1. Postridie Bineses, unus ex Persis, quem inter alios excellere diximus, mandata regis conplere festinans, promissa flagitabat instanter, et principe permittente Romano, civitatem ingressus, gentis suae signum ab arce extulit, submigrationem e patria civibus nuntians luctuosam.
   2. et vertere solum extemplo omnes praecepti, manusque tendentes orabant ne inponeretur sibi necessitas abscedendi, ad defendendos penates se solos sufficere sine adiumentis publicis adfirmantes et milite, satis confisi adfuturam iustitiam pro genitali sede dimicaturis, ut experti sunt saepe. et haec quidem suppliciter ordo et populus precabatur sed ventis loquebantur in cassum imperatore, ut fingebat alia metuens, periurii piacula declinante.
   3. tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus ore volubili replicabat, Constantium inmani crudescente bellorum materia superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.
   4. cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique suscepisset, Silvanus quidam causarum defensor confidentius exclamavit «ita» inquit «imperator, a civitatibus residuis coroneris». quo verbo exasperatus, intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium statum.
   5. Adpositis itaque conpulsoribus, mortem, siqui distulerit egredi, minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona exul fuganda laribus, in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis, postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.
   6. exin variae complentur viae qua quisque poterat dilabentium. properando enim multi furabantur opes proprias, quas vehi posse credebant, contempta reliqua supellectili pretiosa et multa. hanc enim reliquerunt penuria iumentorum.
   7. Tu hoc loco, Fortuna orbis Romani, merito incusaris, quae difflantibus procellis rem publicam excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummando iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum nec laudari.
   8. illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit quod, dum extimescit aemulum potestatis, dumque in animo per Gallias et Illyricum versat quosdam saepe sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio facinus amictu periurii fugiendi commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a Mithridatici regni temporibus, ne oriens a Persis occuparetur, viribus restitit maximis.
   9. numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis, ut arbitror, terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem, quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.
   10. unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata et Opimio post diversos exitus proeliorum Fregellanis tunc internecivis hostibus ad deditionem conpulsis, triumphi sunt denegati.
   11. id etiam memoriae nos veteres docent, in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace cogitata, et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.
   12. Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus Persicis optimatibus adsignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.
   13. qui ad exsequendum profectus confestim corpore sepulto discessit, nec inveniri usquam potuit studio quaesitus ingenti, nisi quod multo postea apud Constantinopolim visus est subito purpuratus.

X

   1. His hoc modo peractis discursisque itineribus Antiochiam venimus, ubi per continuos dies velut offenso numine multa visebantur et dira, quorum eventus fore luctificos gnari rerum prodigialium praecinebant.
   2. nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.
   3. quidam enim eos hoc nomine ideo existimant appellari, quod tortos ignes spargunt ut crines, in unum stellis multiplicibus congregatis. alii eos arbitrantur ex halitu sicciore terrarum ignescere paulatim in sublimiora surgente. quidam currentes radios solis densiore nube obiecta digredi ad inferiora prohibitos, splendore infuso corpori crasso, lucem velut stellis distinctam mortali conspectu monstrare. sedit quorundam opinioni, hanc speciem tunc apparere, cum evecta solito celsius nubes aeternorum ignium vicinitate conluceat, vel certe stellas esse quasdam ceteris similes, quarum ortus obitusque, quibus sint temporibus praestituti, humanis mentibus ignorari. plura alia de cometis apud peritos mundanae rationis sunt lecta, quae digerere nunc vetat aliorsum oratio properans.
   4. Moratum paulisper Antiochiae principem, curarumque ponderibus diversis adflictum exeundi mira cupiditas agitabat: proinde nec iumento parcens nec militi, flagrante hieme inde profectus, signis, ut dictum est, vetantibus plurimis, Tarsum urbem Cilicum nobilem introiit, cuius originem docuimus supra.
   5. exindeque egredi nimiu m properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis angustias ducit, cuius suprema et cineres, siqui tunc iuste consuleret, non Cydnus videre deberet, quamvis gratissimus amnis et liquidus, sed ad perpetuandam gloriam recte factorum praeterlambere Tiberis intersecans urbem aeternam divorumque veterum monumenta praestringens.
   6. Deinde Tarso profectus extentis itineribus venit oppidum Cappadociae Tyana, ubi ei reversi Procopius notarius et Memoridus tribunus occurrunt, gestorumque aperiunt textum, hinc, ut ordo poscebat, exorsi, quod Lucillianus Mediolanum ingressus cum Seniaucho et Valentiniano tribunis, quos duxerat secum, cognito quod Malarichus recusavit suscipere magisterium, effuso cursu petierat Remos.
   7. et tamquam in alto gentis silentio extra calcem, ut dicitur, procurrebat, et intempestive, parum etiam tum firmatis omnibus, ex actuario ratiociniis scrutandis incubuit, qui fraudum conscius et noxarum ad militaria signa confugit, finxitque Iuliano superstite in res novas quendam medium surrexisse, cuius fallaciis turbo militaris acerrime concitus Lucillianum et Seniauchum occidit. Valentinianum enim paulo postea principem, trepidum et quo confugeret ambigentem, Primitivus hospes tutius amendarat.
   8. his ita tristibus laetum aliud addebatur, missos a Iovino milites adventare, quos capita scholarum ordo castrensis appellat, nuntiantes aequo animo Ioviani imperium amplecti exercitum Gallicanum.
   9. Quibus conpertis, Valentiniano, qui cum isdem redierat, regenda Scutariorum secunda committitur schola, et Vitalianus domesticorum consortio iungitur, Erulorum e numero miles, qui multo postea auctus comitis dignitate male rem per Illyricum gessit, confestimque mittitur in Gallias Arintheus ferens litteras ad Iovinum, ut constanter ageret suum obtinens locum, eique mandatum est ut animadverteretur in concitorem tumultus, auctoresque seditionis ad comitatum vincti transmitterentur.
   10. post quae, ut videbatur expedire, disposita apud Aspuna Galatiae municipium breve Gallicani milites visi principi, ingressique consistorium, post audita gratanter, quae pertulerant, munerati redire iubentur ad signa.
   11. Et cum introisset Ancyram imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis, consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano filio suo admodum parvulo, cuius vagitus pertinaciter reluctantis, ne in curuli sella veheretur ex more, id quod mox accidit portendebat.
   12. Hinc quoque Iovianum celeri gradu praescriptus vitae finiendae dies exegit. cum enim venisset Dadastanam, qui locus Bithyniam distinguit et Galatas, exanimatus inventus est nocte. super cuius obitu dubietates emersere conplures
   13. fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione pruna rum inmensa, aut certe ex colluvione ciborum avida cruditate distentus. decessit autem anno tricensimo aetatis et tertio. cumque huic et Aemiliano Scipioni vitae exitus similis evenisset, super neutrius morte quaestionem conperimus agitatam.
   14. Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram eius aptum inveniretur. et aemulari malebat Constantium, agens seria quaedam aliquotiens post meridiem, iocarique palam cum proximis adsuetus.
   15. Christianae legis idem studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat, iudices electurus; edax tamen et vino Venerique indulgens, quae vitia imperiali verecundia forsitan correxisset.
   16. dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto quod ipsi quoque deferretur trabea consularis. sed inpetrato uno adipisci non potuit aliud. audita enim filii celsiore fortuna, antequam eum videret, fatali praeventus est morte.
   17. et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum cum Ioviano patre declaratus est ut supra rettulimus consul.

LIBER XXVI

I

   1. Dictis inpensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines adsuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitari voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, atomous, ut nos appellamus, numerari posse sperabit.
   2. haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum stilis uberibus explicatas non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus adfirmat. proinde inscitia vulgari contempta ad residua narranda pergamus.
   3. Hac volubilium casuum diritate exitu luctuoso finita, obituque intervallato trium brevi tempore principum, corpore curato defuncti, missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum civilium militiaeque retcores magnitudine curarum adstricti communium, interque eos quidam spe vana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et gravem.
   4. Et rumore tenus obscuris paucorum susurris nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.
   5. quo itidem spreto quia procul agebat, ut aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens Valentinianus nulla discordante sententia numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam relictusque apud Ancyram, postea secuturus ut ordinatum est. et quia nullo renitente hoc e re publica videbatur, missis qui eum venire ocius admonerent, diebus decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse extis Romae inspectis haruspex edixerat Marcus.
   6. Inter haec tamen nequid novaretur contrarium placitis, neve armatorum mobilitas saepe versabilis ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, adtente providebat Aequitius et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum, exercitus universi iudicium quantum facere nitique poterant, ut Pannonii fautoresque principis designati firmantes.
   7. Qui cum venisset accitus, inplendique negotii praesagiis, ut opinari dabatur, vel somniorum adsiduitate, nec videri die secundo nec prodire in medium voluit, bissextum vitans Februarii mensis tunc illucescens, quod aliquotiens rei Romanae fuisse dignorat infaustum. cuius notitiam certam designabo.
   8. Spatium anni vertentis id esse periti mundani motus et siderum definiunt veteres, inter quos Meton et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege polo percurso signifero, quem zodiakon sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus ad eundem redierit cardinem, ut verbo tenus, si a secunda particula elatus Arietis ad eam dimensione redierit terminata.
   9. sed anni intervallum verissimum memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium porrectum ad vesperam. tertius a prima vigilia sumens exordium ad horam noctis extenditur sextam. quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.
   10. ne igitur haec conputatio variantibus annorum principiis et quodam post horam sextam diei, alio post sextam excursa nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas, quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.
   11. hocque alte considerato, eruditis concinentibus multis effectum est, ut ad unum distinctumque exitum circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta, nulloque errore deinceps obumbrata ratio caelestis appareat et menses tempora retineant praestituta.
   12. haec nondum extentis fusius regnis diu ignoravere Romani, perque saecula multa obscuris difficultatibus inplicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter gratificantes publicanorum vel litigantium commodis ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant.
   13. hocque ex coepto emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse nunc supervacuum puto. quibus abolitis Octavianus Augustus Graecos secutus hanc inconstantiam correcta turbatione conposuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.
   14. quam rationem bissexti probatam etiam victura cum saeculis Roma adiumento numinis divini fundavit. proinde pergamus ad reliqua.

II

   1. Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines, ut quidam existimant, propinquante iam vespera, monitu praefecti Sallustii sub exitii denuntiatione statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris quisquam auctoritatis, vel suspectus altiora conari, procederet postridie mane.
   2. cumque multorum taedio, quos votorum inanitas cruciabat, tandem finita nocte lux advenisset, in unum quaesito milite omni, progressus Valentinianus in campum permissusque tribunal ascendere celsius structum comitiorum specie, voluntate praesentium secundissima ut vir serius rector pronuntiatur imperii.
   3. mox principali habitu circumdatus et corona, Augustusque nuncupatus cum laudibus amplis, quas novitatis potuit excitare dulcedo, praemeditata dicere iam parabat. eoque, ut expeditius loqueretur, brachium exertante, obmurmuratio gravis exoritur concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari.
   4. quod licet non nulli existimarunt paucis corruptis ad gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod non emercati sed consoni totius multitudinis paria volentis clamores audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum. dein ex susurris inmaniter strepentis exercitus cieri tumultus violentior apparebat, et confidentia militis erumpentis interdum ad perniciosa facinora timebatur.
   5. quod Valentinianus magis prae cunctis ne fieret extimescens, elata prospere dextera, vi principis fiducia pleni ausus increpare quosdam ut seditiosos et pertinaces, cogitata nullis interpellantibus absolvebat:
   6. «Exsulto, provinciarum fortissimi defensores, et prae me fero semperque laturus sum, nec speranti nec adpetenti moderamina orbis Romani mihi ut potissimo omnium vestras detulisse virtutes.
   7. quod erat igitur in manu positum vestra, nondum electo imperii formatore utiliter et gloriose conplestis adscito in honorum verticem eo, quem ab ineunte adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque vixisse experiundo cognoscitis. proinde pacatis auribus accipite quaeso, simplicioribus verbis quod conducere arbitror in commune.
   8. adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam contemplatione poscente multiplici nec ambigo nec repugno, curarum acervos et mutationes varias accidentium ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae viribus totis, per quam res quoque minimae convalescunt, quod inpetrabitur facile, si patientia vestra cum aequitate consentiens id mihi, quod mearum est partium, concesserit libens.
   9. dabit enim, ut spero, fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et consequi possum, diligenter scrutantibus temperatum. ut enim sapientes definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, verum etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non, cum adiunxerit, iudicare.
   10. haec cum spe laetiorum polliceor, vos firmitatem factorum retinentes et fidem, dum hiberna patitur quies, animorum reparate vigorem atque membrorum, ob nuncupationem augustam debita protinus accepturi».
   11 . Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam sententiam universos, consiliique eius viam secuti qui paulo ante flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum aquilis et vexillis agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum iamque terribilem duxerunt in regiam.

III

   1. Dum haec in oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam iudex integer et severus inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos, qui tunc rarescebant, captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos, siqui laterent, formidine parium exturbaret.
   2. haec egisse ideo efficaciter fertur quod Iuliani promotus arbitrio agentis etiam tum per Syrias in itinere unum amiserat oculum, suscipicatusque artibus se nefariis adpetitum iusto quidem sed inusitato dolore haec et alia magna quaeritabat industria. unde quibusdam atrox visus est, in amphitheatrali curriculo undatim coevente aliquotiens plebe, causas dispiciens criminum maximorum.
   3. denique post huius modi vindicata conplura Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit, qui laxius retinente carnifice subito lapsus confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque exinde ilico abscia cervice consumptus est.
   4. verum haec similiaque tum etiam ut coercenda mox cavebantur, et nulli vel admodum pauci in his versati flagitiis vigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeva inpunitas nutrivit inmania, usque eo grassante licentia ut imitatus Hilarinum quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret opima mercede, ut crebrior fama vulgarat.
   5. isque ipse hoc genere, quo iactum est, absolutus, cum vitae pudere debet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos solus vacuus ab omni delicto equo phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum per novum quoddam insigne curiosius spectari adfectans, ut Duillium accepimus veterem post gloriosa illa navalis rei certamina id sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.
   6. Sub hoc tamen Aproniano ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium orerentur, quod adsidue Romae contingit.

IV

   1. At in Bithynia Valentinianus princeps, ut praediximus, declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia quam sibi placentia secuturus, percunctabatur quemnam ad imperii consortium oporteret adsumi, silentibusque cunctis Dagalaifus tunc equestris militiae rector respondit fidentius «si tuos amas» inquit, «imperator optime, habes fratrem, si rem publicam, quaere quem vestias».
   2. quo dicto asperatus ille sed tacitus et occultans quae cogitabat, Nicomediam itineribus citis ingressus Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit.
   3. indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse divolvens et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus quintum Kalendas Aprilis productum eundem Valentem in suburbanum universorum sententiis concinentibus – nec enim audebat quisquam refragari – Augustum pronuntiavit, clecoreque imperatorii cultus ornatum et tempora diademate redimitum in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparatoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
   4. Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rabidis febribus imperatores ambo diu, spe vivendi firmata, ut erant in inquirendis rebus gnaviores quam in conponendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime Vrsatio officiorum magistro Delmatae crudo et Viventio Sisciano quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi. sed hoc evanuit facile, ne verbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.
   5. Hoc tempore velut per universum orbem Romanum bellicum canentibus bucinis excitae gentes saevissimae limites sibi proximos persultabant. Gallias Raetiasque simul Alamanni populabantur; Sarmatae Pannonias et Quadi; Picti, Saxonesque et Scotti et Attacotti Brittannos aerumnis vexavere continuis; Austoriani Mauricaeque aliae gentes Africam solito acrius incursabant; Thracias et diripiebant praedatorii globi Gothorum.
   6. Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste causando quod post Ioviani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.

V

   1. Acta igitur tranquillius hieme concordissimi principes, unus nuncupatione praelatus, alter honore specie tenus adiunctus, percursis Thraciis Naessum advenerunt, ubi in suburbano, quod appellatum Mediana a civitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi partiti sunt comites.
   2. et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iovinus evenit dudum promotus a Iuliano per Gallias magister armorum, et Dagalaifus, quem militiae rectorem provexerat Iovianus: in orientem vero secuturus Valentem ordinatus est Victor, ipse quoque iudicio principis ante dicti provectus, cui iunctus est Arintheus. Lupicinus enim pridem a Ioviano pari modo promotus magister equitum partes tuebatur eoas.
   3. tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister sed comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut Pannonius sociatusque Valenti domesticorum praefuit scholae. quibus ita digestis et militaris partiti numeri.
   4. Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diviso palatio, ut potiori placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens discessit.
   5. et orientem quidem regebat potestate praefecti Sallustius, Italiam vero cum Africa et Illyrico Mamertinus, et Gallicas provincias Germanianus.
   6. agentes igitur in memoratis urbibus principes sumpserunt primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis gravibus rem Romanam adflixit.
   7. Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti. cum legatis eorum missis ad comitatum certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et vilia sunt adtributa, quae illi suscepta furenter agentes ut indignissima proiecere. tractatique asperius ab Vrsatio tunc magistro officiorum, iracundo quodam et saevo, regressi factumque exaggerentes ut contumeliose despectas gentes inmanissimas concitarunt.
   8. Et circa id tempus aut non multo posterius in oriente Procopius in res surrexerat novas, quae prope Kalendas Novembris venturo Valentiniano Parisios ... eodemque nuntiata sunt die.
   9. Et Alamannis quidem occursurum Dagalaifum pergere mature praecepit, qui vastitatis propinquioribus locis longius discesserant incruenti. super adpetitu vero Procopi antequam adulesceret reprimendo curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus quod ignorabat utrum Valente superstite an extincto memoratus imperium adfectarat.
   10. Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat, ipse quoque nondum liquida fide conperta simplicibus verbis principem gestorum conscium fecit.
   11. his cognitis Valentinianus eodem Aequitio aucto magisterii dignitate repedare ad Illyricum destinabat, ne persultatis Thraciis perduellis iam formidatus invaderet hostili excursu Pannonias. documento enim recenti inpendio terrebatur, reputans paulo antea Iulianum, contempto imperatore bellorum civilium ubique victore, nec speratum ante nec exspectatum ab urbe in urbem incredibili velocitate transisse.
   12. verum ardens ad redeundum eius impetus molliebatur consiliis proximorum, suadentium et orantium ne interneciva minantibus barbaris exponeret Gallias, neve hac causatione provincias desereret egentes adminiculis magnis, iisque legationes urbium accessere nobilium, precantes ne in rebus duris et dubiis inpropugnatas eas relinqueret, quas praesens eripere poterit discriminibus maximis, metu ambitiosi nominis sui Germanis incusso.
   13. Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata, in multorum sententias flexus replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse Procopium, Alamannos vero totius orbis Romani; statuitque nusquam interim extra confinia moveri Gallorum.
   14. et ad usque Remos progressus sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem ea consideratione, quod diu sub patre Cretione quondam comite educatus suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium olim sibi cognitum et fidelem.
   15. Quia igitur uno eodemque tempore utrubique turbines exarsere maestissimi, conpetenti loco singula digeremus, nunc partem in oriente gestorum, deinde bella barbarica narraturi, quoniam pleraque et in occidentali et in eoo orbe isdem mensibus sunt actitata, ne dum ex loco subinde saltuatim redire festinamus in locum, omnia confundentes squaliditate maxima rerum ordines inplicemus.

VI

   1. Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea consideratione qua propinquitate Iulianum postea principem contingebat, a primo gradu eluxit, et ut vita moribusque castigatior licet occultus erat et taciturnus, notarius diu perspicaciter militans et tribunus iamque summatibus proximus, post Constanti obitum in rerum conversione velut imperatoris cognatus altius anhelabat, adiunctus consortio comitum: et adparebat eum si umquam potuisset, fore quietis publicae turbatorem.
   2. hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure Sebastiano, in Mesopotamia cum manu militum reliquerat valida, mandaratque, ut susurravit obscurior fama – nemo enim dicti auctor extitit verus – pro cognitorum ageret textu, et si subsidia rei Romanae languisse sensisset, imperatorem ipse se provideret ocius nuncupari.
   3. qui iniuncta civiliter agens et caute, Iuliani letaliter vulnerati funus, et ad regenda communia conperit Iovianum evectum, falsoque rumore disperso inter abeuntis anhelitus animae eundem Iulianum sero mandasse, placere sibi Procopio clavos summae rei gerendae committi, veritus ne hac ex causa indemnatus occideretur, e medio se conspectu discrevit, maxime post Ioviani territus necem notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto veluti dignum imperio paucis militibus nominatum, novaque exinde coeptare suspectum cruciabiliter didicerat interfectum.
   4. et quia se quaeri industria didicerat magna, vitans gravioris invidiae pondus, ad abdita longiusque remota discessit. cumque a Ioviano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinae vitae iam fuisset pertaesum – quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora etiam edendi penuria in locis squalentibus stringebatur hominumque egebat conloquiis – postremae necessitatis inpulsu deviis itineribus ad Chalcedonos agrum pervenit.
   5. ubi, quoniam ei illud firmius visum est receptaculum, apud fidissimum amicorum delitescebat, Strategium quendam ex palatino milite senatorem, Constantinopolim quantum fieri poterat clanculo saepe intermeans, ut indicio eiusdem Strategi patuit, postquam saepius in factionis conscios est inquisitum.
   6. ritu itaque sollertissimi cuiusdam speculatoris ignotus ob squalorem vultus et maciem rumusculos colligebat tunc crebrescentes, ut sunt acerba semper istantia, incusantium multorum Valentem quasi cupiditate aliena rapiendi succensum.
   7. cuius diritati adiectum erat incentivum exitiale socer Petronius, ex praeposito Martensium militum promotus repentino saltu patricius, animo deformis et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos inmaniter flagrans, nocentes pariter et insontes post exquisita tormenta quadrupli nexibus vinciebat, debita iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans et inpendio maerens, si quemquam absolvisset indemnem.
   8. cuius morum intolerantiae haec quoque pernicies accedabat quod, cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis et intrepido corde crudissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam sublata vecordia diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano qui praefectus itidem sub Severo ultra mortale tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.
   9. haec lacrimosa, quae incitante Petronio sub Valente clausere multas paupertinas et nobiles domos, inpendentiumque spes atrocior provincialium et militum paria gementium sensibus imis haerebant, et votis licet obscuris et tacitis permutatio status praesentis ope numinis summi concordi gemitu poscebatur.
   10. quae Procopius latenter accipiens, arbitratusque, ubi felicius acciderit fatum, negotio levi ad apicem summae potestatis adsumi, subsidebat ut praedatrix bestia viso, quod capi poterit, protinus eruptura.
   11. cui ad quae maturabat ardenti fors hanc materiam dedit inpendio tempestivam. consumpta hieme festinans ad Syriam Valens iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum gentem Gothorum ea tempestate intactam ideoque saevissimam conspirantem in unum ad pervadenda parari conlimitia Thraciarum: hocque cognito ut inpraepedite ipse pergeret quo tendebat sufficiens equitum adiumentum et peditum mitti iussit ad loca, in quibus barbarici timebantur excursus.
   12. dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis adtritus et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus adflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte; extrema iam perpeti nequaquam timens praeeunte perdita ratione facinus adoritur audacissimum Divitenses Tungricanosque Iuniores ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum per quosdam ex isdem numeris notos sollicitare properans, quia cum omnibus loqui periculosum erat et arduum, fidem paucorum elegit.
   13. qui pellecti spe praemiorum ingentium sub consecratione iuris iurandi promisere se quae vellet cuncta facturos, favorem quoque polliciti conturmalium, inter quos ipsi potiorem locum obtinebant in suadendo stipendiis excellentes et meritis.
   14. utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius diductus in cogitationes varias Anastasianas balneas petit a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse societate coita nocturna fide salutis data libenter admissus constipatione vendibilium militum cum honore quidem sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam post Pertinacis necem licitantem imperii praemia Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium infausti dominatus exordia molientem adtenti ad omne conpendium defenderunt.
   15. Stetit itaque subtabidus – excitum putares ab inferis – nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta ut regius minister, indutus a calce in pubem in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.
   16. ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione beneficii adlocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armatorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis saxis vel tegularum fragmentis conflictarentur, densius ipsis galearum cristis aptabant.
   17. Huic intimidius incedenti nec resistebat populus nec favebat, accendebatur tamen insita plerisque vulgarium novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petro nium, ut praediximus, divitias violenter augentem omnes eadem mente detestabant, qui sepulta iam dudum negotia et redivivas nebulas debitorum in diversos ordines excitabat.
   18. cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis teneretur silentium triste, procliviorem viam ad mortem, ut sperabat, existimans advenisse, per artus tremore diffuso inplicatior ad loquendum, diu tacitus stetit, pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro pretio inlectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis imperator appellatus incondite, petit curiam raptim. ubi nullo clarissimorum sed ignobili paucitate inventa, palatium pessimo pede festinatis passibus introiit.
   19. Mirantur quidam profecto inrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.
   20. Sic Adramyttenus Andriscus de genere quidam infimae sortis ad usque Pseudophilippi nomen evectus bellis Macedonicis tertium addidit grave. sic Antiochiae Macrino imperatore agente ab Emesa Heliogabalus exivit Antoninus ita inopino impetu Maximini Alexander cum Mamaea matre confossus est. in Africa superior Gordianus in imperium raptus adventantium periculorum angoribus inplicatus vitam laqueo spiritu intercluso profudit.

VII

   1. Igitur cupediarum vilium mercatores et qui intra regiam apparebant aut parere desierant, quique coetu militarium nexi ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua partim inuiti, alii volentes adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati e civitate occulte dilapsi imperatoris castra petivere itineribus festinatis.
   2. Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus, tunc notarius, praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia et in talibus percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.
   3. Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies agitabat et noctes, subditivos quosdam ostentans, qui astutia confidenti partim ab oriente, alii e Gallis se venisse et Valentinianum obisse fingentes cuncta patere novo et favorabili principi memorabant.
   4. et quia res novae petulanter arreptae celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius in locum Sallusti praefectus praetor io factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus in vincula conpinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate Phronemius, esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditor.
   5. quia igitur Iulius comes per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si conperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter expressis accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitae, adminicula ausis tumultuariis maxima conpararunt.
   6. post quae ita eventu laetiore completa Araxius exambita regia praetorio praefectus accessit, velut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae varios actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii ultro semet offerentes cum praemiis.
   7. utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exilia conruebant.
   8. Vbi per haec et similia factio firmiter videbatur esse conposita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis aliquotiens ausa ingentia vel iustis exorsa primordiis inpedivit.
   9. transeuntes ad expeditionem per Thracias concitatae equitum peditumque turmae blandeque acceptae et liberaliter cum essent, omnesque in unum quaesitae, iamque exercitus species appareret, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam quod eum suis animis defensabunt.
   1O. inventa est enim occasio ad alliciendos eos perquam oportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat et Iuliani. adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae casu praesente quaedam acceperat habitus insignia principalis.
   11. adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites ad capessendum Illyricum missi sunt nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos effigiatos in vultum novi principis aliaque ad inlecebras aptantes, quos correptos Aequitius per eas regiones militum rector exstinxit genere diverso poenarum.
   12. pariaque deinde metuens obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur arctoae, unum per ripensem Daciam, alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas quem appellant Acontisma. hacque cautela vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum.
   13. Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis detractus a deformi proposito firmatusque meliorum sententiis agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium inrupturos.
   14. his iam propinquantibus ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat, cum Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevi spatio congregarat, Mydgum adceleravit, qui locus Sangario adluitur flumine.